« »
 
SENTIMENTUM 1, SENTIMENTUM 2.
[]« 1 sentimentum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 425b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SENTIMENTUM1
1. SENTIMENTUM, Sententia, opinio, Gall. Sentiment. Chron. Corn. Zantfliet apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 495 :
Verum ne Rex proprio Sentimento videretur inniti, aut injusto illum condemnare judicio, mandavit duodecim pares et primores regni, etc.
Tract. de Expugnat. CP. ibid. col. 792 :
Hoc ergo fuit Sentimentum Colymbassa quod supra retulimus, quod tantum valuit apud Principem Turcorum, etc.
[]« 2 sentimentum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 425b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SENTIMENTUM2
2. SENTIMENTUM, Sensus, animi affectio, qua etiam notione Sentiment usurpamus. Gersonius de Consolat. Theol. lib. 4 :
Plurimos, crede mihi, fefellit nimia Sentimentorum hujusmodi conquisitio seu cupido : hoc in Turelupinis et Begardis, hoc in quibusdam devotis non secundum scientiam expertum est, qui deliramenta cordis sui pro Dei Sentimentis amplexantes turpiter erraverunt.
Vita S. Johan. Bonvisii tom. 5. Maii pag. 107 :
Vita nempe istius Christi servi erat quidam continuus respectus in Deum, cum intellectuali Sentimento.
Informat. pro Canonizat. S. Delphinæ et S. Eleazaris ann. 1363. apud Columbum de famil. Simin. pag. 597 :
Cum Sentimento maximo. Et licet indignus sim omnia illa Sentimenta devotionis habere, etc.
in Imit. Christi lib. 4. cap. 17. n. 2.