« Scatz » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 342c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCATZ
SCATZ, Scaz, Scaticum, Pecunia, pretium, ex Germanico Schatz,
thesaurus, gaza, Belgis Schat : vel ex Saxonico sceat, pretium, collatio, nummus,
pecunia. Vide Graff. Thesaur. Ling.
Fr. tom. 6. col. 557. voce
Scaz.
Hincmarus Laudunensis Episcop. pag. 594 :
Quidquid de rebus suæ Ecclesiæ fecit et ordinavit, non per Scaz, vel per aliquam propinquitatem aut amicitiam inde fecit ; sed sicut melius ille intellexit.Idem in Responsione ad Hincmarum Archiep. Rem. pag. 612 :
Cui et respondi, quia non celabam, quod motus aliquid contra illum fuerim, eo quod audieram a quibusdam, illum dixisse, quod Romam ipsum non pro alia re ire rogabam, nisi ut inde Scatz mihi daret, quod ego mirabar, si diceret, cum, quiquid habebat beneficii, gratis ei dedissem, et sine ullo pretio.Ubi Scatz, et Scaz, pretium sonat. Inde
Scaticum, pro Tributo. Charta Ludovici Pii Imper. in Chronico Farfensi pag. 657 :
Sine datico, herbatico, Scatico, vel glandatico.Alia Caroli II. Regis Siciliæ ann. 1303 :
De caligariis terrarum, redditibus in pecunia, seu de tarenis, redditibus gallinarum, caponum, et aliorum pullorum, Scaticis, porcellis, agnis, etc.Supra :
De Scaticis, porcellis, etc.Petrus I. Rex Aragonum in Constitutionibus Catalaniæ MSS. :
Scatica nostra, et penones, atque alia regalia nostra, firmiter observari et custodiri... jubemus.In MS. est, al. guidatica : quæ quidem guiatica dicuntur, in alia Charta ibidem, quæ est Jacobi I. Regis :
Sub eadem pace sint guiatica nostra : et censuaria, et pennones, et omnia Regalia nostra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Estaticum, Eodem intellectu, in Charta ann. 1150. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occit.
col. 529 : Hoc autem sponsalitium, ut supra scriptum est, juraverunt super sancta Dei Evangelia quod ita teneatur, et observetur præfatæ Titburguetæ, et si ei in aliquo diminutum seu violatum, vel inde ei ab hæredibus Ademari de Muroveteri vel occasione eorum aliquid ablatum fuerit, quod apud Montempessulanum Estaticum ei sine enganno teneant.
Statica, Eadem, ut videtur, notione. Charta Hispanica ann. 1135. in Addit. ad Capitul.
Reg. Franc. n. 156 :
Primum quidem ut ipsas dominicaturas, dum ipsa viveret, haberent per medium : Staticam vero castrorum, per singulos annos habeat, sex mensibus.Infra :
Eo quod si Guillelmus Raimundi hoc ei frangere tentaverit, valeant Beatrici, et teneant secum illa donec habeat in vita sua medietatem omnium dominicaturarum et Staticam S. Martialis pro melioratione cum laboratione boum, etc.Charta Jacobi Regis Aragonum ann. 1228. apud Joan. Dametum in Hist. Regni Balearici pag. 203 :
Nos similiter habeamus partem nostram omnium prædictorum secundum numerum militum et hominum armatorum, qui nobiscum fuerunt, retentis nobis alcahriis, et Staticis Regum in civitatibus, ultra partem competentem.Est igitur Staticum, tributum, vectigal, cujusmodi fuit Guidaticum, de quo supra.
Scatum, Vox ejusdem originis, in Charta Caroli C. pro novo ponte Parisiensi in parvo
Tabul. Eccles. Paris. :
Placuit nobis extra prædictam urbem de ærarii nostri Scato,... opportunum majorem pontem facere.