« »
 
STRICTA 1, STRICTA 2.
[]« 1 stricta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 613b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STRICTA1
1. STRICTA, ut infra Strictum. Vide in hac voce. Præceptum Ludovici Imper. ann. 817. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 67 :
Inde (extenditur) in melana per ipsum rivulum, inde per Melana josum usque ad Strictam.
Sallas Malaspinæ de rebus Sicul. apud Baluz. tom. 6. Miscell. pag. 282 :
Et tandem ut eos (captos) de Stricta urbis extraheret, eosque posset liberius servare, apud Sarracinescum, quod est castrum Corradi..... jubet exacta custodia in arto carcere detineri.
Radulphus de Gestis Friderici I. Imper. apud Murator. tom. 6. col. 1195 :
Restagus vero dominus illorum in quadam Stricta montium cum infinito exercitu fuit ante Imperatorem, et non sinebat eum transire.
Vide Strictura 3.
P. Carpentier, 1766.
Lemovicibus Etrille, nisi leg. forte sit Etricte, licet bis Etrille legatur, in Lit. remiss. ann. 1467. ex Reg. 200. Chartoph. reg. ch. 183 :
Le suppliant et certains autres du bourg de Coitrion, ou diocese de Limoges, menoient paistre devers le matin leurs beufs vers les Etrilles et passages d'Antepessa, etc.
Infra : Eytrille.
[]« 2 stricta » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 613b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STRICTA2
2. STRICTA, Puteus angustus, unde nomen ab Italico Stretto. Stat. civil. Cumanæ cap. 256. ex Cod. reg. 4622. fol. 199. r° :
Nulla Stricta fetida, nec cloacha fetida, nec necessarium debeat scolzari nec evacuari, nisi de mensibus Decembris, Januarii, Februarii et Martii.
Vide Strictus 3.