« »
 
SUBJECTIO 1, SUBJECTIO 3.
[]« 1 subjectio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 629b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUBJECTIO1
1. SUBJECTIO, Dicitur de eo quod alicui conceditur et subjicitur. Vita MS. S. Winwaloei ex Tabular. Kemperleg. :
Et iterum hæc memoria retinet quod quidam vir nobilis nomine Cunianus tradidit Subjectionem atque elemosinam de sua propria hereditate. Id est tria vicaria, etc.
Vide Subactum et Subjugatio 1.
[]« 3 subjectio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 629c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUBJECTIO3
3. SUBJECTIO, Subjestio, pro Suggestio, Quæstio, postulatio. Tabul. Elnon. :
Ad cujus (Præpositi) petitionem seu Subjectionem tradidi B. Amando et ejus monachis in pago Bracbantinse, in villa Anvinio dicta, ecclesiam unam, etc.
Charta Johannis XXII. PP. apud La Faille inter Probat. tom. 1. Annal. Tolos. pag. 45 :
Præfatum Aymericum occasione vulnerum prædictorum, a quibus prorsus immunis asseritur extitisse, quanquam vi tormentorum et dolosis Subjectionibus sibi factis illa confessus fuisse dicatur,... inhumaniter condemnastis.