« 1 subventio » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 643a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUBVENTIO1
1. SUBVENTIO, Præstatio extraordinaria pro subsidio Principis in necessitatibus suis ; vulgo
nostris Subvention, ut fuit illa, quæ ann. 1303. sub Philippo Pulchro pro bello
contra Flamingos ab nobilibus perinde ac ignobilibus exacta est, de qua consulendum 36.
Regestum Chartophylacii regii Charta 56. 140. et alibi. In Charta 145. mentio fit
Superintendentium negotio Subventionis novissimæ. In Charta vero 245 :
Superintendentium negotii decimalium Subventionum an. 1305.
Subventionem appellari aiunt festum Relationis corporis S. Martini Turones, quod occultaverant
Monachi propter Danorum incursus. Odo Cluniacensis in præfatione ad Tractatum de
Reversione B. Martini a Burgundia :
Solennitas autem illa, non Translatio, seu Ordinatio, non Transitus, non Exceptio dicitur ; sed Subventio ab iis, quibus rei gestæ veritas melius innotuit, nominatur.Et cap. 2 :
Subventionis hujus festum 4. Idus Maii solenniter celebretur, quæ nullo alio nomine rectius, quam Subventio censetur.Eadem verba extrema habent Gesta Consulum Andegav. cap. 2. n. 6. Adde cap. 3. n. 11.