« »
 
SUPERIORITAS 1, SUPERIORITAS 2.
[]« 1 superioritas » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 664c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUPERIORITAS1
1. SUPERIORITAS, ut Superioratus 1. Chronic. Angl. Th. Otterbourne pag. 62 :
Bonifacius Papa querelam posuit contra Regem Edwardum, quod injuste usurpasset Superioritatem in regno Scotiæ.
Charta ann. 1400. apud Rymer. tom. 8. pag. 122 :
Ab omni jurisdictione, Superioritate, potestate, etc.
Charta qua Renatus Rex concedit Baroniam Grimaldi Johanni Cossa ann. 1456. ex Schedis Præs. de Mazaugues :
Sola dumtaxat Superioritate et homagio.... nobis et nostræ curiæ reservatis.
Statuta criminalia Saonæ fol. 117 :
Decernentes prout in eis respective continetur, et hoc salva tamen semper Superioritate, auctoritate et jurisdictione M. D. Potestatis dictæ civitatis Saonæ.
Occurrit etiam apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 316. Supperioritas, in Litteris ann. 1358. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 297.
[]« 2 superioritas » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 664c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUPERIORITAS2
2. SUPERIORITAS, Locus vel pars superior. Inventar. ann. 1476. ex Tabul. Flamar. :
Et in magno orreo sive granerio, quod est in Superioritate sive capite ejusdem castri, etc. Et in quadam camera, quæ est in Superioritate prædicti castri, prope vicem, per quam ascenditur in eodem castro.