« Syndicus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 690b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SYNDICUS
SYNDICUS, Defensor, patronus, advocatus. Glossæ Gr. Lat. :
Σύνδιϰος, Defensor.Hermogenianus JC. in leg. ult. D. de Muner. et honor. (50, 4.) :
Defensio civitatis, id est, ut Syndicus fiat, munus est personale.Arcadius Imp. leg. 2. C. de Defens. civitat. :
Defensores, quos Græci Syndicos appellant, pro republica agebant et conveniebant.Fridericus II. Imp. apud Matth. Paris ann. 1241 :
Reges orbis et Principes, quorum etiam causam, eorum factus Syndicus, foveo, etc.Idem Matth. ann. 1245 :
Illuc advenit de Terra sancta Episcopus Berytensis, totius Syriæ Nuntius generalis, et Syndicus omnium Christianorum Terræ sanctæ.Rursum ann. 1255 :
Qui si de communi assensu communem Syndicum et prolocutorem ad Romanam Curiam destinassent, etc.Est autem Prolocutor, idem quod Advocatus. Vide in Syndicare.
P. , 1766.
◊ Charta ann. 1404. in Reg.
158. Chartoph. reg. ch. 460 : Spectabilis et strenuus miles dom. Johannes, dom. Castrimorandi, Syndicus, ambasator et procurator illustris et magnifici D. D. Johannis le Meingre, dicti Bouciquaut, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Syndici maxime appellantur Actores universitatum, collegiorum, societatum
et aliorum corporum, per quos, tanquam in republica quod communiter agi fierive oportet,
agitur et fit. Hinc Syndici interdum nuncupati urbis consiliarii seu
Scabini : quæ nomenclatura obtinuit apud Aquenses ad tempora Caroli VIII. qui
Consules vocari statuit Litteris patentibus ann. 1496. Vide Pitton. Hist. Aquens. lib. 2.
pag. 130. et Bouche Histor. Provinc. tom. 2. pag. 499 : In communi totius corporis causa Syndico ordinato,in Cod. Theod. de Episc. lib. 16. tit. 2. leg. 42. Statuta Massil. lib. I. cap. 11 :
Eligantur.... actores sive Syndici duo probi homines providi et discreti ac legales, cives civitatis vicecomitalis Massiliæ, ..... et pro ea jura et rationes, et res, et possessiones communis seu universitatis Massiliæ adversus quascumque personas perinde agendo, vel defendendo seu exigendo quæcumque sint.Charta ann. 1288. apud Rymer. tom. 2. pag. 400 :
Jurati totumque consilium ejusdem civitatis unanimiter constituerunt.... procuratores suos, seu Syndicos speciales, etc.Charta ann. 1292. ex Schedis Præsid. :
Et Syndici, actores, et procuratores dicti capituli.Charta Philippi V. Reg. Franc. ann. 1318. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 130 :
Volumus.... quod ipsiAdde Chron. Andr. Danduli apud Murator. tom. 12. col. 448. 465. Conc. Hispan. tom. 4. pag. 133. 188. etc. Syndicus, qui petit stipem, apud Vossium in Append. pag. 822.(Canonici S. Capellæ)procuratorem, œconomum, Syndicum seu actornatum sub sigillo suo constituere valeant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Syndici de Guerra, in Charta ann. 1370. ex Tabul. Massil. Sex apud Massilienses quotannis
eligebantur viri, qui sub eo nomine res bellicas procurabant.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Subsyndicus, Qui Syndici vices agit. Constitut. Eccl. Valent. inter Conc. Hispan. tom.
4. pag. 147 : Capitulum congregatur, in quo tam.... canonici administratores, quam Syndicus una cum aliis syndicis et Subsyndicis ecclesiæ teneantur assistere, ibique rationem reddere de omnibus ecclesiæ negotiis...... quæ gerunt.
Syndicus, Dignitatis nomen apud Burdegalenses Aquitanos, apud quos occurrunt Nobiles quidam
Soudics appellatione donati, cum adjectione Castri nominis : quos Arnoldus
Ferronus in Consuet. Burdeg. lib. 2. pag. 225. auctor est in veterib. Tabulis
Syndicos appellari. Hos jus municipale Burdegalensium Ordini Comitum, Vicecomitum,
et Baronum accenset. Hujusce vero nomenclaturæ bini tantum occurrunt proceres.
Soldicus scilicet de l'Estrade, et Soldicus de la Trau, qui hanc
forte iis in Castris primitus Syndicorum, seu Defensorum dignitatem
obtinuere : quam sibi posterisque hæreditariam asseruerunt, ut Comites in urbibus, et
Duces in provinciis, quibus præerant. Defensorum enim et Syndicorum civitatis amplam
fuisse auctoritatem et jurisdictionem, docet plurimis Guido Pancirolus lib. de
Magistratib. municipalib. cap. 9. Vide Raimundum Montanerium in Chron. Reg. Aragon. cap.
185.
◊ Soldicorum de l'Estrade frequens occurrit mentio apud
Scriptores, Froissartem 1. vol. c. 161. 2. vol. cap. 81. 90. 4. vol. cap. 18. etc.
Orronvilleum in Histor. Ludovici Ducis Borbon. cap. 72. Monstrelletum 3. vol. pag. 35.
Tillium, etc. His vetus armorum Liber pro insignibus adsignat Leonem miniatum in area
aurea.
◊ Soldici de la Trau, de Trabe dicuntur in Bulla
Bonifacii IX. PP. apud Waddingum ann. 1391. n. 8. Tabularia Cameræ Computor. Paris. sub
ann. 1453. recensent Petrum de Monteferrando Soudic de la Trau. In Computo
Auxiliorum pro liberatione Joannis Regis Franciæ ann. 1366. vocatur le Soudich de
Laitrau.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Idem Petrus
de Monteferrando Soldanus de la Trau nuncupatur in Litteris Henrici VI. Reg. Angliæ
ann. 1450. 1453. apud Rymer. tom. 11. pag. 275. et 341 : Concessimus Petro de Montferant Soldano de Trau baroniam de Marenne in et de ducatu nostro Aquitanniæ, etc. Sciatis quod pro parte dilecti nostri Petri de Mountferrant Armigeri Soldani de la Trau, etc.Unde manifestum fit Soldanum idem esse quod Syndicum. Sed hæc Soldani nomenclatura jam in usu erat sæculo præcedenti, ut patet ex Testam. domini de la Trau ann. 1394. 8. Julii, in quo sic inscribitur :
Noble et pretios signor Baron, Monsior lo Soudan de la Trau, etc.
P. , 1766.
Soldanus, Soudanus, Eadem acceptione. Charta Joan. reg. Franc. ann. 1350. in Reg.
80. Chartoph. reg. ch. 69 : Attendentes quod ipse Fulco de Matas miles contra Soudanum LatraniInventar. Chart. reg. ann. 1482. fol. 268 :(sic)dominum quondam castri et castellaniæ de Didona, hostem nostrum.... guerram habebat.
Littera Soldani de Lastrau, per quam facit homagium regi de quingentis libris annui reditus et de castro de Bellovisu, cum pertinentiis sitis in senescalia Tholosæ..... De anno 1364.Ibid. fol. 318. v°. ex Ch. ann. 1365 :
Sodanus de Lestrau.Lit. Caroli V. ann. 1376. in Reg. 109. ch. 280 :
Le Soudic de Lastraut chevalier s'est rendu publiquement et notoirement ennemi de nous et de nostre royaume, en adhérant... à nostre ennemi d'Angleterre.Lit. remiss. ann. 1453. in Reg. 182. ch. 139 :
Pierre de Montferrant Soubzdic de la Trau, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Syndicatus, pro Syndicus, in Charta ann. 1374. apud Rymer. tom. 7. pag. 44 :
Quod supradictum instrumentum ambaxiatoribus, Syndicatis et procuratoribus factum, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Syndicatus, Conventus communitatis cui præsunt Syndici. Memorabilia Humberti Pilati tom. 2.
Hist. Dalphin. pag. 622. col. 2 : Et est sciendum, quod de hominibus Avisani non fuerunt in Sindicatu nisi circa quatercenti, et illi compulsi et coacti pœnis et terroribus dom. nostri Dalphini, et dom. Guillelmi Roche Castellani, Sindici etiam perterriti et coacti in Domo Papali pro dando consensum transactioni.Charta ann. 1288. apud Rymer. tom. 2. pag. 388 :
Dictus PrincepsQuid hac voce intelligendum sit docent sequentia pag. 391 :(Salernit.)promisit et juravit fideliter facere posse suum infra tres menses, a die suæ liberationis, optinere et habere Syndicatum Massiliæ.
Item quod præfatus Princeps faciet quod Syndici civitatum et villarum nomine suo et communitatum earumdem.... præstabunt ad SS. Dei Evangelia juramenta et obligabunt se cum pupplicis instrumentis juxta formam in tractatibus super liberatione dicti Principis comprehensam.Occurrit rursum ibid. pag. 415.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Syndicatus, Instrumentum quo Syndicus quis constituitur. Chron. Parmense ad ann. 1298.
apud Murator. tom. 9. col. 839 : Dictus dominus Potestas de mense Januarii factus fuit Syndicus et compromissarius ex parte communis Parmæ ad compromittendum in dominos supradictos Maphæum et Albertum cum illis de parte episcopi, quem Syndicatum fecit Aliotus notarius etiam et compromissum.
P. , 1766.
◊ Inventar. MS. ann. 1366 :
Syndicatus civitatis Vercellensis ad confitendum, quod dicta civitas erat supposita interdicto, eo quia adhæserant Bavaræ et aliis causis hic expressis....... Syndicatus communis Albing. ad parendum domino papæ et se submittendum, quia rebellarunt et adhæserunt Ludovico de Bavaria.Vide in Syndicus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Syndicatus, Syndici munus, officium. Charta ann. 1292. ex Schedis Præs.
: Ut de eorum Syndicatu, procuratione et actoria constat per publicum Instrumentum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Syndicaria, Eadem notione. Constitut. FF. Prædicat. col. 20 : Item volumus et ordinamus quod nullus prior sive præsidens Syndicariæ, bursariæ vel procurariæ cujuscumque conventus officium exerceat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Syndictus, pro Syndicus, in Charta ann. 1490. apud Rymer. tom. 12. pag. 492 :
Habeantque unum vel plures magistrum vel magistros, Sindictum vel Sindoctos, actorem vel actores.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scindicus, Scyndicus. Charta ann. 1263 : Confirmamus vobis dom. Mariæ de Montilio abbatissæ S. Pontii et fratri Podiouchio Scindico monasterii prædicti recipientibus nomine dicti monasterii et conventus ejusdem illam emptionem quam fecistis.Charta ann. 1278. ex Schedis Præs. :
Raymundus de Tollono clericus ecclesiæ S. Salvatoris Aquensis et Scindicus seu procurator capituli, etc.Charta ann. 1243. ex Schedis Peiresc. :
Bertrandus Brunus Scyndicus communis et universitatis Massiliæ.