« »
 
TABERNA 1, TABERNA 2, TABERNA 3, ZABERNA.
[]« 1 taberna » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 003a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TABERNA1
1. TABERNA, Jus, seu facultas habendi tabernam in villa. Orig. Murensis Monast. pag. 41 :
Duæ Tabernæ debent hic esse, una vini, altera cerevisiæ.
Privilegia civitatis Friburg. ann. 1337. apud Ludewig. tom. 6. pag. 42 :
Quod in eisdem villis et etiam aliis a dicta civitate infra milliare circumferentialiter situatis non debet haberi Taberna aliqua, nec aliquis operarius nocivus civitati, sicut pistores, etc.
Taberna Bannalis, Ad quam venire tenentur, qui intra bannum, seu feudum domini manent, si quidem iis ad eam divertere sit animus. Charta Adalberonis Episcopi Metensis apud Meurissium pag. 309 :
Nec non ad victualia quotidiana fratribus comparanda, eis per totum annum bannalem Tabernam in ipsa villa, officialium nostrorum omni prorsus remota molestia.
Charta Stephani Episcopi ejusdem Ecclesiæ ibid. pag. 416 :
Relatum est, quod bannum totius villæ, et Tabernæ, et forum, et furni, specialiter et indominicate ad Ecclesiam vestram pertinerent.
Pro ejusmodi vero tabernis pensitabatur nescio quid a tenentibus. Tabularium Prioratus de Domina in Delphinatu ch. 210 :
Mansus de la Capella.... per messiones medietatem taschæ ad 1. annum, 1. sextarium de frumento ad alterum, 2. de Taverna, 12. sextarios de frumento, etc.
Infra :
De Cabanaria de Pesleriis 6. den. de multone, 8. den. de agno, pro Taverna 6. sextarios de frumento, etc.
Chartularium SS. Trinitatis Cadom. fol. 59 :
Si domina fecerit Tavernam, virgata debet emere nummatam cerevisiæ, etc.
Vide Chartam Stephani Episcopi Metensis laudatam, et Foros Bigorrenses art. 13. 21. 29.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Taberna, Cella vinaria. Consuetudo Lemovic. art. 37 :
Item nemo facere debet foveam seu Tabernam, nisi in Terram suam, et amplius ante terram usque ad medium carieræ.
Ubi versio Gallica :
Aucun ne peut creuser Cave que en son fond en terre, etc.
P. Carpentier, 1766.
Taberna Orba, vulgo Cabaret borgne. Vide supra Orbus.
Taberna Venalis, Ubi vinum distrahitur. Charta ann. 1054. ex Chartul. S. Benigni Divion. :
Robertus inferioris Burgundiæ dux concedo unam venalem Tabernam, secundum antiquam consuetudinem, a patre meo rege Roberto et ab [] antecessoribus ejus Francorum regibus concessam. Taberna ad vinum vendendum
dicitur in Ch. ann. 1123. ibid.
[]« 2 taberna » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 003b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TABERNA2
2. TABERNA, Arca seu capsa e tabulis ligneis compacta. Vide Zaberna.
[]« 3 taberna » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 003b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TABERNA3
3. TABERNA, Domus, habitatio. Annal. Placent. ad ann. 1444. apud Murator. tom. 20. Script. Ital. col. 886 :
Societas Antonii Sicci.... debellavit et deprædatus fuit Tabernam seu hospitium Domus de Rocho.
[]« Zaberna » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 425b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ZABERNA
ZABERNA, Papias : Zaberna, ubi vestes ponuntur, aut quodlibet aliud ; Zaberna, arca, vel armariolum. Gloss. MSS. : Zaberna, vestiarium. Tabul. Eccl. Audomar. :
Privilegia existentia in superiori parte almariæ seu Zabernæ magnæ existentis in thesauro. In prima et superiori parte mediæ seu secundæ Zabernæ sive almariæ,.... in tertia parte secundæ Zabernæ, etc.
Mirac. S. Udalrici cap. 25. sæc. 5. Bened. pag. 468 :
Interim etiam quæsivit Zabernas et calceamenta, et non invenit.
Hariulfus lib. 3. Chron. Centul. cap. 28. de Capsa, in qua erat corpus S. Vigoris Episcopi Bajoc. :
Hospitem exorat, ut Zabernam, quæ sanctis ossibus erat onusta, diligentissimæ atque fidissimæ traderet custodiæ.
Et mox :
Acceptam vero Zabernam Bernardus tali loco ponere eam nititur, quem latrones adire non possent.
Infra, Arca appellatur :
Inquiri citius jubet, cujus esset arca.
Zabernam fortassis hoc loco usurpavit Hariulfus pro taberna, seu arca aut capsa, ex tabulis ligneis compacta. Tabernæ enim,
<cit>auctore Isidoro lib. 15. cap. 2.
dictæ, quod ex tabulis ligneis essent confectæ.
</cit>
Vide infra in voce Zabyra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Taberna, Eodem significatu. Drogo in Translat. S. Levinæ tom. 5. Julii pag. 617 :
Novo linteolo ea (ossa) involvit,..... hospitium venit, in una suarum Tabernarum collocavit.
Infra Zabernam vocat.