« »
 
TALUS 1, TALUS 2, TALUS 3.
[]« 1 talus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 025c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TALUS1
1. TALUS, Talea, ramus arboris. Lib. 2. Macchab. c. 14. v. 4 :
Offerens ei coronam auream, et palmam, super hæc et Talos, qui templi esse videbantur.
Ubi Gr. edit. :
πρὸς δὲ τούτοις τῶν νομιζομένων θάλλων τοῦ ἱεροῦ. Θάλλος
vero Græcis est ramus virens. Mamotrectus tallos etiam legit, et vasa offertoria interpretatur. Lex Frisonum tit. 14 :
Sortes tales esse debent, duo Tali de virga præcisi, etc.
Agnellus apud Murator. tom. 2. pag. 162. col. 2 :
Aquimanile desupra ex argento investito Talis.
Vide Tenus et Rascia.
P. Carpentier, 1766.
Hinc Talos, in Lit. remiss. ann. 1482. ex Reg. 207. Chartoph. reg. ch. 304 :
Le suppliant print à deux mains le baston ou Talos, où pendoit la clef de son estable, etc.
Vide supra Tallos.
[]« 2 talus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 025c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TALUS2
2. TALUS, Posterior digitus falconis. Fridericus II. Imp. lib. 1. de Arte ven. cap. 34 :
Falcones feriunt cum posteriori digito, quod Falconarii dicunt Talum.
[] Infra :
Posterior digitus, quod dicunt Talum.
[]« 3 talus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 026a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TALUS3
3. TALUS. Libertates villæ Martelli in Lemovicib. ann. 1219 :
Nemo debet vendere ad Talum res extraneas, nisi per concessum procuratoris particularis in Curia rogationum, et qui fecerit, pro justitia 60. solidos dabit.
Idem videtur significare quod Extalium. Vide in hac voce.
P. Carpentier, 1766.
Vide supra Tallium 4.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tallus, Eadem notione. Statuta MSS. Montispessul. ann. 1204. ex Cod. Colbert. 4936 :
Nec quis extraneus pannos aliquos in hac villa vendere debet ad Tallum, nisi eos quos ad collum portaverit per villam.