« »
 
TENACULUM 1, TENACULUM 2.
[]« 1 tenaculum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 054c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TENACULUM1
1. TENACULUM, Venabulum, Joanni de Janua. Lego in Editione ann. 1514 :
Tenabulum, venabulum, quia retinet aprum venientem.
Gloss. Lat. Gall. habet : Tenabulum, Retenail, espié. At aliud sonat in M. Chronico Belgico pag. 172. ubi de expugnatione Ascalonitana a Balduino Rege Hieros. :
Quod inter maxima miranda miracula miraculum esse summum videtur, ut urbs 150. turribus prævalidis munita, et Tenaculis domuum in plateis suis quasi crypta laqueariis supertecta, tandem aliquando vinceretur.
Leg. forte Tectaculis.
Tenaculum, Fibula, retinaculum, Retenail, in Gloss. Lat. Gall. laudato. Vetus Charta apud Jo. Schefferum ad Chronic. Upsaliense pag. 152 :
Item duæ ampullæ ponderant 2. markas. Item Tenacula duarum capparum ponderant quinque markas argenti deaurati.
Usus hac voce Terentianus Maurus in Præfat. sed alia notione. Bern. de Breydenbach Itin. Jerosol. pag. 208 :
In navibus, que non clavis aut aliis ferramentis sunt compacte, sed funibus quibusdam et lignetis Tenaculis conglutinate, etc.
[]« 2 tenaculum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 054c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TENACULUM2
2. TENACULUM, Instrumentum scriptoris, in Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 521.