« »
 
TERNARIUS 1, TERNARIUS 2.
[]« 1 ternarius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 070a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TERNARIUS1
1. TERNARIUS quid sit in Ecclesia collegiali S. Dionysii Leod. colligitur ex Statutis ejusd. Eccl. ann. 1330. tom. 2. Sacræ Antiq. monument. pag. 439 :
Statuimus quod canonici qui primam residentiam fecerunt possint exire pro negotiis suis de licentia decani per 40. dies absque Ternario : post hos vero 40. dies habebit canonicus qui perfecit residentiam tres quindenas per quas pro negotiis suis potest exire, sed tenetur qualibet die qua fuit absens Ternarium restituere, scilicet novem Turonenses, de quibus 16. faciunt grossum antiquum... Si canonicus necesse habuerit exire, decanus debet ei dare licentiam cum Ternario per octo dies.
Ibidem pag. 440 :
Item statutum est eisdem anno et die quod si quis canonicus post terminum suæ licentiæ manserit, tenebitur solvere duplicem Ternarium, videlicet 12. denarios Leodienses qualibet die quamdiu sine licentia extra steterit usque ad octo dies.
Vide Tertius 1.
[]« 2 ternarius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 070a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TERNARIUS2
2. TERNARIUS, Mensuræ seu vasis species in Austria. Chronic. Saltzburg. apud R. Duellium lib. 2. Miscell. pag. 166 :
Eodem anno (1485.) tanta sterilitas in Austria, ut ubi prius creverant xxx. Ternarii, vix unus aut duo creverint.
Chron. Mellic. pag. 379. col. 2 :
Hoc anno (1442.) vasa fuerunt in magna caristia, ita ut Ternarius vacuus daretur pro 14. solidis et pro 2. talentis.
P. Carpentier, 1766.
Idem quod supra Terceyrola.