« »
 
TINCTA 1, TINCTA 2, TINCTA 3.
[]« 1 tincta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 108b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TINCTA1
1. TINCTA, Tinctura. Lucifer Calaritanus lib. Moriendum esse pro Dei filio :
Recordare.... quantos per abrupta una Tincta subscriptionis tuæ dejecerit.
Id est, una subscriptio, quæ tinctura vel atramento fit. Hispanis tinta etiamnum est atramentum.
[]« 2 tincta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 108b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TINCTA2
2. TINCTA. Diploma Friderici II. Imp. ann. 1210. apud Rocchum Pirrum in Archiepiscopis Panormitan. :
Donamus totam Tinctam nostram ipsius civitatis nostræ Panormitanæ, quæ fit et fieri potuerit in futuro, cum fundico, et omni jure, et libertate sua.
Infra :
Omnia jura ipsorum Judæorum, et redditus ipsius Tinctæ.
Vide Tintoria.
[]« 3 tincta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 108b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TINCTA3
3. TINCTA. Charta ann. 1338. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 363 :
Centum duodenas vitrorum formæ Tinctarum.
Bene scyphos campanæ formam referentes intelligit Cl. Editor ; sed mallem Tinarum, quæ formam hanc sæpius referunt. Vide Tina 2. et 3.