« »
 
TRABES 1, TRABES 2.
[]« 1 trabes » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 140b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRABES1
1. TRABES in Ecclesiis. Harum ut crebra fit mentio, ita diversus fuit usus. Leo Ost. lib. 3. cap. 31. (al. 33.) :
Trabem quoque nihilominus fusilem ex ære cum candelabris numero 50. in quibus utique totidem cerei per festivitates præcipuas ponerentur, lampadibus subter in æreis uncis ex eadem trabe 36. dependentibus, quæ videlicet ærea trabes æreis æque brachiis ac manibus sustentata, trabi ligneæ, quam pulcherrime sculpi, et auro, colorumque fucis interim fecerat Desiderius exornari, commissa est, etc.
Vide lib. 4. cap. 73. Brompton. :
De cujus Ecclesiæ una Trabe 5000. marcas argenti corrosit, unde Regis manum impleret, etc.
Chronicon Atinense ann. 1061 :
Fecit et duas Trabes ferreas, unam in choro, et aliam extra chorum ad apponendas candelas.
Trabium S. Petri mentio est in Charta apud Cencium inter Census Eccl. Rom.
Trabes cum arcubus, non semel memorat Hariulfus lib. 2. cap. 9 :
Cæterorum Sanctorum reliquias...... per alias 12. capsas minores auro argentoque vel gemmis pretiosis honestissime paratas,.... dividere, atque super Trabem, quam in arcu coram altare B. Richarii statuimus, ponere curavimus.
Cap. sequenti :
Trabes minores cum arcubus suis, argento paratæ.
Lib. 3. cap. 3 :
Ante altare ejusdem Sancti stant columnæ sex magnæ ex cupro, argento, et auro paratæ, sustentantes Trabem unam similiter cupream argento auroque paratam. Sunt et aliæ Trabes minores tres ex cupro, argento auroque paratæ in circuitu altaris vel chori, sustentantes arcus 17. ex cupro, argento, auroque fabricatos ; inter quos stant imagines bestiarum, avium, hominumque.
Vitæ Abbatum S. Albani :
Transpositam veterem Trabem, quæ supra majus altare [] ponebatur,.... in qua etiam Trabe series 12. Patriarcharum et 12. Apostolorum, et in medio Majestas cum Ecclesia et Synagoga figuratur.
[]« 2 trabes » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 140c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRABES2
2. TRABES, Frugum meta, continens 24. garbas Anglis, a thrave conteining 24. sheaves. Domesdey de Burgensibus Derbiæ :
Hi autem ad festum S. Martini reddebant Regi duodecim Trabes annonæ.