« 1 triga » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 183a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRIGA1
1. TRIGA, Currus a tribus equis tractus, ut biga, a duobus. Gloss. Gr. Lat. :
Τρίιππον, Triga.Papias :
Triga, currus est, quem pagani aiunt currere in inferis, eo quod per 3. ætates homines ad se rapiat, i. infantiam, juventutem, et senectutem ;ex Isidoro lib. 17. Orig. cap. 36. Joh. de Janua :
Triga, Currus Plutonis, quia rapit homines de tribus ætatibus.Stephanus Tornac. Epist. 228 :
Bigam autem seu birotum mittere noluimus, etc. Nam quod de Triga tibi jocando diximus, scias, quod sicut Trigam abominamur in vehiculo, ita etiam abhorremus in opere et verbo.Ubi observandæ voces in opere : videtur enim alludere ad Trigas, seu tricas, id est vacationem ab opere : vel moras aut impedimenta ; nam trigare dixisse Scriptores ævi medii, supra docuimus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Eadem vox
Trigæ pro moris aut impedimentis accipitur in Diplomate ann. 1339. apud Ludewig.
tom. 5. Reliq. MSS. pag. 346 : Promittentes etiam, quod si dominus noster Rex, vel sui hæredes, super prædicta civitate et terra Lubin, per Ducem Joannem Stinaviæ.... aliquas Trigas, impetitiones seu quæstiones sustinere quolibet modo contingeret, etc.