« »
 
[]« 1 vadum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 232a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VADUM1
1. VADUM. Charta ann. 1268. ex Tabulario urbis Ambianensis :
Nobis concesserunt pro utilitate domus nostræ facienda, ut nos Vadum, quod subtus clausum nostrum, per quod vaccæ civium Ambian. a pascuis, etc.
Ubi Charta Gallica vertit, Wez. Alia ann. 1344. ex Tabulario S. Quintini in insula fol. 35. etc :
Et avoir Wez et puisoirs esdites yauës.
Privilegium Garsiæ I. Reg. inter Conc. Hisp. tom. 3. pag. 170 :
His quoque terminis circumdatur ab Oriente, strata de Vado Regis in Pistorica usque ad Vado de Perales.
Alia notione, nempe pro Vadium, vide in hac voce.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Wadum, Eadem notione. Præceptum Widonis Imp. ann. 892. apud Murator. tom. 2. pag. 416. ix :
Insuper condimus in præfato monasterio pro mercede animæ nostræ Wadum unum in Pado ad piscandum.
Charta ann. 1040. ex Tabul. S. Victoris Massil. :
Dono Wadum meum omnipotenti Deo et S. Victori, etc.