« »
 
Vasa Decimæ 3, VASCULUM 1, VASCULUM 2.
[]« 3 vasa decimæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 247c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VAS3
3. Vasa Decimæ. Charta Adelviæ dominæ Guisiæ ann. 1198. in Tabular. Eccl. S. Nicolai de Clarofonte Ord. Præmonstrat. :
Ego Adelvia domina Guisiæ notum facio,.... quod cum villa de Buronfossa construeretur, Gerardus Clericus de Cella, cui de 9. Vasis decimæ territorii ejusdem loci 5. competebant, nobili viro marito meo, in eadem decima de 9. Vasis tria possidebamus, pro bono pacis communis profectus, de illis 5. Vasis unum concessit in perpetuum possidendum, etc.
Merges, Garba.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hanc interpretationem iterum firmare licet ex Chron. Bonæ-Spei pag. 315 :
Anno 1344. cessimus quoque Henrico Poreals jus terragii duorum bonariorum, ..... et trium terræ mensurarum versus Souvré, sub censu quinque Vasorum bladi.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1198. in Chartul. Clarifont. ch. 73 :
De novem vasis..... ex æquo divisum est ut ipse Gerardus in eadem decima quatuor vasa et nos quatuor sortiremur ; residuum vero Vas, id est nonum, Galterus de Buries jure hæreditario possidebat.
Unde diminut. Vassellum, eadem notione. Chartul. Thenol. ex Cod. reg. 5649. fol. 65. v° :
Item ad decimam de Burnelles nos habemus dimidium Vassellum, quod tenet a nobis Gerardus,... de quo debet reddere quolibet anno sex galetos bladi et totidem avenæ.... Item ad dictam decimam debemus habere quolibet anno unum modium bladi super Vas capellani Demorensis.
Chartul. S. Vinc. Laudun. ch. 97 :
Duo Vasa, quæ habebat in decima de Mairi, pro supradicti prati recompensatione, in perpetuum concessit.
Vide infra Vaxellum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vasculum, Eadem notione, in Charta ann. 1133. apud Miræum tom. 1. pag. 98. col. 1 :
Terram in eadem parochia solventem annuatim xix. sextaria brasii, cum decem Vasculis hordei, etc.
[]« 1 vasculum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 248b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VASCULUM1
1. VASCULUM, Alveare apum : item, Merges. Vide hac duplici notione in Vas.
[]« 2 vasculum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 248b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VASCULUM2
2. VASCULUM, Navicula. Charta Guihen. de Anciniso tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 437 :
Remisi itaque eis, tam de navi quam de aliis omnibus navalibus Vasculis, res proprias S. Martini per Ligerim deportantibus, theloneum, quod in castello meo solebam accipere.
Vide Vassellum in Vas 1.