« »
 
VIRGULTUM 1, VIRGULTUM 2.
[]« 1 virgultum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 350a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VIRGULTUM1
1. VIRGULTUM, Viridarium, pomarium, Verger. Charta ann. 1178. inter Probat. Hist. Ebroic. Comitat. pag. 3 :
Præterea domum Marcellini cum Virgulto...[] concedimus.
Charta Eccles. Arausion. ann. 1239 :
Factum fuit hoc apud Auraicen in stari dom. Episcopi in Virgulto juxta chorum S. Petri.
Occurrit etiam in Litteris ann. 1248. inter Ordinat. Reg. Franc. tom. 5. pag. 601. art. 18. Charta ann. 1256. ex Tabul. S. Mellani Pontisar. :
Droco molendinarius de Drincuria et Eustachia ejus uxor dederunt in contraplegium quoddam herbergamentum cum Virgulto dicto herbergamento tenenti.
Chartul. S. Vincentii Cenoman. fol. 121 :
Concessi Deo et abbatiæ S. Vincentii Cenomanensis Virgultum quod habebam apud Aceium le Boigne, cum domo in eodem Virgulto sita, et cum omnibus ad Virgultum pertinentibus.
Hist. Harcur. tom. 4. pag. 1516 :
Scilicet 60. acras terræ in parochia S. Audomari, et Virgulta circa ecclesiam fossatim vallata.
Atque ita legendum est in Indice MS. benef. Eccl. Constant. fol. 44. v°. pro Virgutum :
Rector ejusdem ecclesiæ... habet manerium cum Virguto et unam virgatam terræ.
Vide Viridiarium 1.
[]« 2 virgultum » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 350b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VIRGULTUM2
2. VIRGULTUM, Gall. Claie, verge :
<cit>
Solvi carpenterio qui fecit clidas pro lectis... pro portando clidas seu Virgulta de nemore Laureimontis.
Arch. histor. de la Gironde, t. 22, p. 374. </cit>