«
Visus » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 357c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/VISUS
VISUS, Oculus. Lex Alemann. tit. 61. § 3. 4 :
Si enim Visus tactus fuerit in
oculo, ita ut quasi vitrum remaneat, etc. Si autem ipse Visus foras exierit et milus,
etc.
Ubi per
oculum, orbem oculorum intelligit. Vide Leg. Ripuar. tit. 5. § 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Visus, Cassidis conspicillum, ut videtur, Gall.
Visiere. Fulcherius Carnot. in
Hist. Palæst. in Gloss. Gasp. Barthii apud Ludewig. tom. 3. Reliq. MSS. pag. 337 :
Ut in Visibus eorum et peltis, etc.
Vide
Viseria. Bongars. pag. 415. lin. 50. Vultus
forte, ut sequens.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Visus, Vultus, Ital.
Viso, Gall.
Visage, olim
Vis. Mirac. S. Humil.
tom. 4.
Maii pag. 405 :
Habebat autem Visum valde tumefactum ac inflatum,
ita quod oculis humanis nimis horribilis apparebat.
Vide
Viseria.
P. Carpentier, 1766.
Visus, ut supra
Vista 1. Charta ann. 1358. in Reg. 86. Chartoph. reg. ch.
598 :
Una cum ipsius domus omnibus et singulis juribus, pertinentiis et
appenditiis, Visibus et agotis, etc.
Visus, Inspectio. Rogerus Hovedenus pag. 784 :
Sed concedit bene quod capiant de
boscis suis quod necesse iis fuerit sine wasto, et hoc per Visum forestarii sui, et
viridariorum suorum.
Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 507 :
Et similiter
de toto anno de bosco ipsius Roberti usque ad Creyton scisso per Visum forestariorum
nostrorum.
In Charta ann. 1300. Regesti Philippi Pulchri Reg. Fr. ann. 1299. ex
Tabulario Regio num. 36 :
Usagium ad ardendum et ædificandum sufficienter ad opus
domus ipsius Militis de Iuez per Ostensionem a viridario dictæ forestæ faciendam,
etc.
Vide
Ostensio et
Visores 2.
P. Carpentier, 1766.
◊ Lit. remiss. ann. 1409. in
Reg. 163. Chartoph. reg. ch. 408 :
Les parties furent appointées en faiz contraires
et en enqueste et Veue termée sur eulx.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Visus, Officium inspectoris ejusque emolumenta. Inquesta ann. 1289. apud Kennett. in
Antiquit. Ambrosd. pag. 314 :
Certus Visus valet per annum ii. sol. et
reddit domino Regi pro prædicta hida et certo Visu x. sol.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Visus, Judicium, arbitrium. Charta ann. 1249. ibid. pag. 241 :
Rex illas
xvi. libras et dimidiam marcæ ad quas homines..... in Pydinton..... nuper
talliati fuerant, assignavit ponendas per Visum Hugonis Gargate custodis prædictorum
maneriorum in prædictis maneriis instaurandum.
Litteræ Caroli V. Reg. Franc. pro
restauratione Communiæ Tornac. ann. 1370. tom. 5. Ordinat. pag. 376. art. 8 :
Lesquelles (ordonnances touchans loy et justice) demourront et seront mises en la
Veue de Prevoz et des Jurez.
Occurrit rursum pag. 377. art. 20.
Visus,
Visio, Inspectio rei, de qua litigatur,
Veue, in veteri Consuet.
Normanniæ art. 66. Cameracensi, Bononiensi, etc. ut et in veteri Consuetudine Bituricensi
edita a Thomasserio cap. 12.
View, Rastallo et JC. Anglis.
Monstrée de
terre, in Consuetudine Turonensi, Lodunensi, Cenomanensi, Britanniæ, etc. Bracton.
lib. 4. tr. 1. cap. 16. § 4 :
Necesse est, quod fiat Visus de tenemento a
juratoribus ut certa res deduci possit in judicium, et quod juratores verum et certum
facere possint sacramentum, et quod perinde possit justitiarius justum proferre
judicium.
Litteræ procuratoriæ ann. 1348. ex Chartul. 21. Corb.
fol. 193. v° :
Dantes dictis procuratoribus nostris... potestatem.... Ostensionem
et bonsnagia faciendi. De requerre veuez ou hestencions de lieux,
in aliis
Litteris de eadem re ibid. fol. 192. v°. Charta ann. 1394. ibid. fol. 81 :
Faire
et veoir faire veues et ostensions de lieux, etc.
Quomodo
autem
visus fiat, et de quibus rebus, aperit ibi pluribus idem Bracton. et lib. 5.
tract. 3. cap. 8. ut et Fleta lib. 2. cap. 54. § 2. lib. 4. cap. 6. ubi modus
videndi præscribitur : præterea Stabilimenta S. Ludovici lib. 1. cap. 46. 56. lib.
2. cap. 10. Philippus
de Beaumanoir cap. 9. Assisiæ Hierosol. cap. 27. 222. Statuta
secunda Roberti I. Regis Scotiæ cap. 37. 38. Glanvilla lib. 2. cap. 1. Placit. ann. 6. Ricard. reg. Angl.
Lincoln. rot. 4. Norfolc. rot. 3. in Abbrev. Placit. pag. 3. Wiltes. rot. 3. ibid. pag.
6. Statutum
2. Westmonaster. cap. 53. Vetus
Consuetudo Normanniæ cap. 66. 85. etc.
Visio, Eadem notione, in Regiam Majestatem lib. 1. cap. 9. § 3. Judicium Scaccarii S. Michaelis ann. 1225. apud D.
Brussel tom. 2.
de Usu feud. pag. 964 :
Judicatum est quod duellum vadiatum nullum sit, ex quo
nullus miles fuit ad Visionem.
Aliud ann. 1236. ibid. :
Præceptum est
quod Visio potest fieri sine militibus in omni placito, de quo bellum non possit
exire.
Chartul. S. Vandreg. tom. 2. pag. 1904 :
Ex parte dom. Regis
vobis significamus quatinus presbiteros propinquos et loci vicinos fide dignos et non
suspectos per aliquem decanum vestrum,..... citari faciatis ad Visiones et ad
assisias.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Visio, Recognitio scripturæ, ut supra
Vidimatio. Vide in
Vidimare.
Charta ann. 1294. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 21 :
Datum hujus
Visionis factæ a nobis Roberto Macloviensi Episcopo, etc.
Visores, Qui ad
visum tenementi delecti sunt, apud Bractonum lib. 5. tract. de
Essoniis cap. 14. et in Fleta lib. 4. cap. 6. § 1.
Veeurs, in Scacario
Normannico ann. 1497. Vide
Ostensio et
Visores, suo loco.