« »
 
[]« Abacinare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 005c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABACINARE
ABACINARE, Abbacinare, Oculis privare, excæcare, præsertim per ferrum candens, aut plevim ferream, vel æream (quam Itali et nostri Bacinum vocant, unde vocis etymon) oculis excæcandis objectam. Itali Abbacinare etiamnum dicunt. Sed quidam, atque in iis V. Cl. Ægidius Menagius in Originib. Ital. non a bacino, ut Commentatores Boccacii, et Jacobus Pergaminus ; sed a bacio, quæ vox Florentinis locum opacum sonat, deducunt : ita ut abacinati sint ii, qui quasi per tenebras vident, non omnino cæcati. Sed potior videtur aliorum sententia, cum is excæcandi modus antiquus sit, eoque usi legantur veteres, ut constat ex Platone in Gorgia. Liberius apud Gellium lib. 10. cap. 17 :
Democritus Abderites, Physicus Philosophus,
Clypeum constituit contra exortum Hyperionis,
Oculos effodere ut posset splendore æreo,
In radiis solis aciem effodit luminis,
Malis bene esse ne videret civibus.
At Plutarchus περὶ πολυπραγ. p. 521. 28. Democritum ait objectu ac repercussione igniti speculi sibi visum ademisse, ἀπερεισάμενον εἰς ἔσοπτρα πυρωθέντα, ϰαὶ τὴν ἀπ᾽ αὐτῶν ἀνάϰλασιν δεξάμενον. Atque inde, ni fallor, μυδρίασιν Græci appellarunt eum oculorum morbum, quo
pupilla effunditur et dilatatur aciesque ejus hebescit
, uti describitur a Celso lib. 6. cap. 6. et Hesychio. Nam eorum qui per μύδρον seu ferrum candens excæcabantur, ita desiccabatur oculorum humor omnis, ut illorum hebesceret acies, et visus dilataretur, proindeque, si non esset omnis videnti facultas ademta, diffuso eo spiritu per quem videtur, omnia minora quam sint, viderunt. Sæpe enim eveniebat ut per μύδρον cæcati, lumine non omnino privarentur, sed quasi per tenebras viderent : quod de Henrico Dandulo Venetorum Duce olim a nobis observatum in notis ad Villhard. num. 34. et aliquot aliis ex Histor. Byzantina desumtis exemplis probari potest. Hanc porro a bacino etymologiam fulcit locus insignis apud Nangium in Chronico ann. 1102 :
Henricus Rex Anglorum Robertum Ducem Normanniæ fratrem suum, a Hierosolymis reversum, regnum suum inquietantem, bello victum cepit, et ei lumen, Pelvi candente et valde ignescente apposita, extinxit, etc.
Item alius apud Henr. Knygthon. de Eventibus Angliæ, lib. 2. cap. 8 :
Instituit erga Barones suos, et impetravit ab eis, quod prædictus Robertus deberet exoculari et excæcari cum Bacili ardenti.
Ubi perperam batili præfert codex editus : nec enim recte batillo emendat Somnerus. Bacile autem et bacinum idem sonare, docemus infra. Sed et Hondius in Hist. Monasterii Polingensis scribit, Tassilonem per duarum pelvium ignitarum inspectionem, Caroli M. jussu, fuisse excæcatum. Jam vero de voce Abacinare Chronicon MS. Andreæ Danduli ann. 1193 :
Postea mortuo Tancredo, Henricus veniens recuperavit uxorem et regnum : et filios Tancredi Abacinavit, filias autem liberas dimisit.
Sanutus lib. 3. parte 11. cap. 1. de eodem Henrico Dandulo Duce Venetorum :
Qui a Græcis forte Abacinatus, quasi visum amisit.
De eodem Joan. Bapt. Egnatius lib. 9. de Exemplis Virorum illustrium Venetæ [] civitatis cap. 12 :
Qui Legatus ad Manuelem Imp. missus, cujus jussu luminibus plane privatus est, candente lamina ærea ejus oculis objecta, quam ille intueri continuo cogeretur.
De hac excæcandi ratione agunt præterea Ann. Comnena lib. 15. Alexiad. pag. 480 ; Pachymeres lib. 3. cap. 10. etc. ; Phranzes lib. 1. cap. 5. in notis. Vide etiam Joann. Villaneum lib. 2. cap. 13. et lib. 8. cap. 36.
Erant et variæ aliæ excæcandi rationes. Apud S. Augustinum lib. 3. contra Cresconium cap. 42. Circumcelliones Donatistæ,
novo et inaudito sceleris genere, oculis calcem aceto permixto infundentes et infercientes
, eorum lumen extinguebant. Neque absimilis reos excæcandi modus fuit, quo usi olim Persæ, infuso oculis aceto oleo fervido, apud Procopium libro 1. Persic. capit. 6 :
Ἔλαιον ἑψῶντες, ϰαὶ αὐτὸ ὠς μάλιστα ζέον ἐς τοὺς ὀφθαλμοὺς οὔτι μύοντας έπιχέοντες, ἤ περόνην τινὰ σιδηρᾶν ϰαταϰεντοῦντες, ϰαὶ ταύτῃ τῶν ὀφθαλμῶν τὰ ἐντὸς χρίοντες,
seu ut Regia Editio habet, ἤ περόνην τινά σιδηρᾶν πυραϰτοῦντες, etc. Qua etiam excæcandi ratione Græcos Byzantinos usos testatur Laonicus lib. 1. pag. 23. Edit. Reg. Interdum chorda ad frontem circumducta eruebantur oculi. Anonymus Valesianus de Constantino M. :
Qui accepta chorda in fronte diutissime tortus, ita ut oculi ejus creparent.
Hinc faire crever les yeux, nostris familiaris loquendi formula. Procopius in Hist. arc. cap. 16. extremo :
Νευρὰν βοείαν ὲς τοῦ ἀνθρώπου τὴν ϰεφαλἡν ἀμφὶ τὰ ὦτα περιελίξαντας, τὴν νευρὰν στρέφειν τε ϰαὶ σφίγγειν ἐϰέλευε ϰαὶ τοὺς μέν οἱ ὀφθαλμοὺς Θεοδώρα ἐϰπεπηδηϰέναι τήν οἰϰείαν λιπόντας χώρανὑπώπτευεν.
Adde Chronicon CP. laudatum ab Alemano ad hunc locum, et Meursium in Κόρδα. Denique Pachymeres lib. 5. cap. 30. ait erutos oculos τοῖς προστυχοῦσι πασσάλοις. In Chronico Sublacensi sub an. 1003. scalpello percussos oculos legimus :
Jussu dominorum illorum phlebotomati sunt oculi ejus et cæcus factus est.
Jam vero excæcationem inter pœnas in reos decretas receptam apud veteres et recentiores testantur Ælianus lib. 3. Var. cap. 24. Historiæ Byzantinæ Scriptores, et Francorum Annales passim, Greg. Turon. lib. 6. cap. 46. Lucas Tudensis æra 880. Matth. Paris ann. 1085. Sugerius ep. 47. Miræus in Donat. Belg. lib. 2. cap. 29. præterea leges Wisigoth. lib. 2. tit. 1. § 7. Bajuvar. tit. 6. § 1. Canuti Saxonicæ § 27. Willelmi Nothi Reg. Angl. apud Rogerum Hoved. et Lambardum, Henrici I Regis Angl. apud Rad. Coggeshalensem MS. ann. 1106. et eundem Hoved. pag. 784. Stabilimenta S. Lodovici, Lambert. Schafnaburg. ann. 1074. Decreta S. Ladislai Reg. Hungar. lib. 2. cap. 13. etc. libr. Promission. maleficii cap. 2. 3. 6. etc. Vide Petr. Fabrum lib. 3. Semestr. cap. 19. Tabular. Cluniasense ex Bibl. Thuanea ann. 1250 :
Et insuper omnimodam justitiam, quæ oculorum avulsionem, aut alterius membri meruit mutilationem.
Vide Grimmii antiquit. juris Germanici, pag. 707. n. 5.