![[]](img/image.png)
ACCIPITRARIUS, Accipitrum curator et domitor. Charta Edwardi I. Regis Angliæ de Officio
Constabularii apud Rymerum tom. 2. pag. 191 :
Omnis enim liberatio quorumcumque, sive Accipitrariorum, sive falconariorum.... ad ejus officium spectat.Florentius Wigorn. ann. 871 :
Falconarios, Accipitrarios, canicularios quoque docere... non desinebat.