« Adalingus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 069b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ADALINGUS
ADALINGUS, Adelingus, Ethelingus, Edelingus, Edlingus,
etc. voces unius et ejusdem originis, Saxonicæ nempe, quæ Nobilem et natalium
splendore illustrem quempiam significant ; ab æðel, vel
edel, Nobilis, quam etiamnum usurpant Germani
eo significatu. Gloss. Keronis, Nobilibus, Adelem. Lex Angliorum et Werinorum tit.
1 :
Si quis Adalingum occiderit, 600 sol. comp. qui liberum occiderit, etc. qui servum occiderit, etc. Ita tit. 2. 3. 4. et 5. ubi trifariam hominum conditionem apud Saxones distributam observare est in Adalingos seu Nobiles, Liberos et Servos. Quod firmatur ex Nithardo lib. 4. c. 2. :
Saxonica gens omnis in tribus ordinibus divisa consistit. Sunt enim inter illos qui Edhilingi, sunt qui Frilingi, sunt qui Lazzi illorum lingua dicuntur : Latina vero lingua hoc sunt Nobiles, ingenuiles, serviles.Vide Gauppii edit. leg. Saxon. pag. 31. Vocis vim attigit etiam Simeon Dunelm. et ex eo Rog. Hovedenus ann. 887 :
In loco qui dicitur Ethelingaege, id est Nobilium insula,Math. Westmonasteriensis et Bromptonus habent, Ethelinghey et Ethelingeie, quod interpretatur insula Nobilium. Nec dubium quin ab hac voce formata sint Anglosaxonica illa vocabula appellativa, Ethelredus, Athelunus, Ethelbaldus, Ethelulfus, Ethelstanus, Regum Anglosaxonum familiaria nomina.
◊ Edwardus Confessor in suis Legibus cap. 35. vocem
Adelinq effictam vult ex Athel, nobilis, et Ling, imago ; quæ
conjunctæ, inquit, sonant nobilis imago. Ab Edwardo hausit quæ habet in hanc
sententiam Bromptonus pag. 907. Verum Spelmannus auctor est Saxonibus in more fuisse
patrio nomini Ling subjungere, cum vel filium, vel juniorem denotare vellent, verbi
gratia, Eadmundling, pro filio Eadmundi : indeque plerasque Arctoas nationes
terminationem istam retinuisse in nominibus appellativis, quæ earum originem designabant.
Unde Salingi dicti a Sala fluvio, a quo profecti ; Nordalingi, quasi
filii aquilonis ; Easterlingi, quasi soboles Orientis. Vid. Cluverium in Germania
antiqua lib. 1. cap. 15 et Besoldum in Dissert. de Ord. equest. pag. 4.
◊ Ab hac igitur originatione dictos putant Adelingos,
Regum præsertim filios et hæredes. Leges Edwardi loco citato :
Rex vero Edwardus Edgarum filium eorum secum retinuit, et pro suo nutrivit : et quia cogitabat hæredem eum facere, nominavit Adeling, quem nos dicimus Domicellum. Sed nos indiserte de pluribus dicimus ; quia Baronum filios vocamus Domicellos, Angli vero nullum nisi natos Regum.Leges Hoeli Boni :
Urchrichiad, i. Edling, qui post Regem habet succedere, etc.Certum autem Regum filios Adelingos vocitatos. Ita apud Simeonem Dunelm. de Gestis Angl. ann. 866. Elfredus, id est, Clito Adeling. Apud Henricum Huntindon. lib. 5 :
Beorthsigt filius Brithnodi Adeling.Et lib. 6 :
Quidam Anglorum Eadgar Adeling promovere volebant in Regem.Charta Ælfrici Regis in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 203 :
Ad insulam Clitonum quæ Anglice usitato nomine Aedlingaeg nuncupatur.Unde colligitur Clitones et Adalingos eosdem esse. Adde Ordericum Vital. lib 12. pag. 855. 869.
Adelinga, Ordo Nobilium. Gotefridus Viterb. ann. 776. de Longobardis agens :
Omnes Reges illi fuerunt Adelingi, id est, de nobili prosapia, quæ apud illos dicitur Adelinga.Vide Gauppii comment. ad Legem Anglorum et Werinorum pag. 312. Grimmii gramm. tom. 2. pag. 44. n° 483. ejusd. Antiq. juris Germ. pag. 265.