« »
 
ÆRAMENTUM, ERAMEN.
[]« Æramentum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 118c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AERAMENTUM
ÆRAMENTUM, Plinio et Paulo lib. 3. Sentent. cap. 6. § 44 et 56. Opus ex ære confectum, ferramentum. Papias : Æramentum, Æs æquum vulgus vocat, quod in modum sit coloris æris. At apud Gregor. M. lib. 12. Epist. 30. videtur hæc vox sumi pro quovis utensili agricolarum :
Pastores vero ipsos per possessiones ordina, ut ex cultura terræ ferre aliquid utilitatis possint ; Æramenta vero omnia, quæ vel in Syracusis, vel in Panhormo, juris Ecclesiastici esse possunt, distrahenda sunt, priusquam ipsa vetustate funditus pereant.
Ita
Æramen videtur usurpari in Notitia veteri Bignonii cap. 39. et in Testamento Fulradi Abbatis S. Dionysii :
Aurum, Argentum, codices, Æramen, ornamenta Ecclesiarum, etc.
Alias pro ære habent Gesta Regum Francorum cap. 18 :
Deditque eis Chlodovæus... baltheos et armellas adsimilatas de auro, sed deintus Æramen erat et cuprum, etc.
Ubi Gregor. Turon. lib. 2. cap. 42 :
Sed totum Adsimilatum auro : erat enim Æreum deauratum sub dolo factum.
Adde formulam 7. ex Baluzianis, Et Liturgiam Gallicanam Mabill. pag. 462 :
Simili modo de Latiniaco et Balbiniaco, tam vestis quam Æramen vel utinsilia et de bovebus ex omnia medietatem tibi dulcissime fili habere præcipio.
[]« Eramen » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 286c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ERAMEN
ERAMEN, pro Æramen, Opus ære confectum. Vide in Æramentum.