« »
 
[]« Amiantus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 223a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AMIANTUS
AMIANTUS, vel Amianthus. Anastasius in S. Silvestro PP. :
Ubi candela est... nixum vero ex stippa amianti.
Legendum :
mixum vero ex stupa amianta,
id est pura, ex Græc. Ἀμίαντος, purus, immaculatus : στύπη vero, στυπίον, stupa. Scribit S. Hieronymus ad cap. 41. Ezechiel. :
Ἀμίαντον genus esse ligni, vel ligni habens similitudinem, quod quanto plus arserit, tanto mundius invenitur.