« »
 
[]« Apertura » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 310b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APERTURA
APERTURA, Expositio, Explicatio. Concil. Tolet. VIII. tom. 2. Conc. Hisp. pag. 541 :
Hujus sanctæ fidei regula idcirco nunc tractatus non recipit Aperturam, quia et a sacris Doctoribus abinde constat exposita.
Spicil. Acher. tom. 9. pag. 326 :
Legatis et nuntiis per eamdem sedem missis sæpe numero oblationes et variæ Aperturæ factæ sunt.
Quo in posteriori loco Aperturæ idem sunt ac via seu media quæ quis tentat vel aperit, ut ad propositum possit pervenire.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aperturam Facere, Aperire, apud Lobinel. in Glossario ad calcem tom. 3. Hist. Paris.
P. Carpentier, 1766.
Propositum, oblata conditio, Gall. Offre, ouverture. Joan. de Monsterol. apud D. Le Beuf tom. 3. Dissert. pag. 470 :
Quatenus ignorantibus notum esset, quibus circumstantiis et conditionibus præfatus quondam rex Karolus dictas oblationes, quæ aperturæ vocitantur, faciebat.