« »
 
APEX 1, APEX 2, APEX 3.
[]« 1 apex » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 310c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APEX1
1. APEX, Decretum Imperatorium. Sæpe occurrunt, Apex, Apices, pro Instrumentis, Diplomatibus, Epistolis, etc. Vita S. Innocentii Episc. Dertonensis tom. 2. April. pag. 483. F :
Præcepit Constantinus omnia restitui, quidquid occultum fuerat. Et ordinavit eum Episcopum, deditque ei Apicem, qui ei omnia restitueret.
Vide Apices.
[]« 2 apex » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 310c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APEX2
2. APEX,
Est Pileum subtile, quo Sacerdotes gentiles utebantur, appellatus ab Apiendo, id est, a ligando
. Isid. lib. 19. Orig. cap. 30. Festus vero :
Apex, qui est Sacerdotum insigne, dictus est ab eo, quod comprehendere antiqui vinculo, Apere dicebant, unde aptus is, qui convenienter alicui junctus est.
Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Apices Fastigati, pro Pileis cacuminatis, quibus utebantur Alani, apud Isidorum lib. 19. cap. 23. sect. 6. teste Hofmanno. Hujus Lexicon consule.
[]« 3 apex » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 310c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APEX3
3. APEX, Episcopos et Abbates Apices vocabant, forte quod Flaminum dignitatis nota erat pileus quem Apicem appellabant. Annal. Benedict. tom. 5. pag. 664 :
Tempore sub cujus miracula magna peregit
  Angilbertus Apex, quo Deus astra beat.