« »
 
[]« Augmentum dotis » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 476c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AUGMENTUM
AUGMENTUM Dotis, Gall. Augment de Dot, Incrementum dotis quod mortuo marito uxori superstiti redditur supra dotem propter nuptias. Consuetudines Tolosanæ a Philippo Pulcro confirmatæ ann. 1289. part. 3. De Dotibus tit. 3. art. 2 :
Item est usus seu consuetudo Tolosæ, quod uxores mortuis maritis debent habere necessaria sua, victus et vestitus de bonis prædictorum maritorum, pro Augmento seu pro donatione propter nuptias, quod vel quam dicti mariti concesserunt prædictis uxoribus in matrimoniis eorumdem, donec de prædicto Augmento seu donatione fuerit eisdem satisfactum, quemadmodum debent habere pro dotibus donec eis sunt solutæ.
Litteræ Eduardi I. Regis Angliæ ann. 1281. apud Rymer. tom. 2. pag. 173. de matrimonio filiæ suæ :
Arras autem non Augmentum eligimus, et per vos eligi præcipimus.
Duplex est autem hujusmodi Augmentum, aliud ex pacto seu convento pendet, aliud ex consuetudine :
Augment conventionel, Augment coutumier.
Hoc usu vel legibus fixum, non idem est in omnibus Galliæ provinciis : qua de re consulendus doctissimus vir D. De Lauriere in Glossario, ubi præter hæc a nobis relata, docet in quo differat Augmentum a Dote : quæ duo nonnulli perperam confundunt. Vide Cujacium ad Novel. 22. Justinian. Cambolas lib. 2. Decis. cap. 4. et lib. 5. cap. 37. Cangii Gloss. Græc. in voce ὑπόβολον et alios ab ipso D. De Lauriere laudatos.