«
2 auscultare » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 491c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/AUSCULTARE2
2. AUSCULTARE, et
Ascultare dicuntur Monachi, qui priusquam in Ecclesia quod sibi
injunctum est, legant, recitent, vel canant, coram eo, cui id curæ incumbit, Lectiones
suas recitant, et ab ipso non modo seriem Lectionis accipiunt, sed etiam, quo illa vocis
tono recitanda sit, docentur. Lib. Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 34 :
Fratres, qui in Ecclesia sive ad Missam, sive ad Matutinas, aliquid legere
habent, debent ab Armario Ascultare. Abbas autem et Prior Ascultare non coguntur : quod
ad Missam legendum est, Auscultetur in spacio, quod est inter Capitulum et Tertiam...
Fratres, qui officiis deputati sunt, si id, quod habent legere, horis constitutis
Auscultare non possunt ; postmodum cum eis vacat, Auscultent... Frater vero qui primam
Lectionem habet legere, debet hora Auscultandi Lectionem, librum in quo legendum est, in
Claustrum referre, et, postquam omnes Auscultaverint, in locum suum referre.
Lanfrancus in Decretis pro Ordine S. Benedicti cap. 5 :
Quicunque lecturus vel
cantaturus est aliquid in Monasterio, si necesse habeat, ab eo (Cantore)
priusquam incipiat, debet Auscultare.
P. Carpentier, 1766.
◊ Qui usus non in
monasteriis tantum, sed et in aliis ecclesiis obtinuit, ut discimus ex Charta ann. 1221.
in Chartul. sign.
Decanus S. Petri Insul. fol. 59. r° :
De officio vero suo
tenetur scholasticus legendas in ecclesia signare, et imponere lectiones, et ipsas
lectoribus, si necesse fuerit, subdiacono quoque et diacono epistolam et evangelium
Ascultare.
Rursum occurrit in Ch. ann. 1228. ibid.