« »
 
BALENA 1, BALENA 2.
[]« 1 balena » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 535b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BALENA1
1. BALENA, Ballena, apud Anglos, solius Regis est, perinde ac sturgio, ut habent Bracton. lib. 3. de Corona cap. 2. § 4. et Fleta lib. 1. cap. 46. Leges Scaniæ Andreæ Suenonis lib. 8. cap. 1 :
Omnes pisces, sive sint mortui, sive vivi, si casu versus terram appulsi, ut manus hominum non possint effugere, occupantibus conceduntur, præter sturgionem qui juri regio, a quocumque repertus fuerit, totus cedit : præter quoque cetum, de quo quicumque primo advenerit, si pedes venerit, fascem suis sufficientem humeris : si eques, onus equi : si auriga, quantum currus trahere poterit : si nauta cum navi venerit, quantum navis sex remorum deportare poterit, deportabit, eventumque rei exactori Regis nunciabit, alioquin tres marcas numerorum persolvet.
Gotselinus in Vita S. Augustini Episc. Cantuar. cap. 2. de Britannico mari :
Inter quæ diversa ac magna natilia capiuntur passim, delphini ac vituli marini atque insuper montuosæ Balænæ.
In Chronico Mutin. apud Murator. tom. 15. col. 574.
Monstrum vocatur Balena longitudinis lx. brachiorum et altitudinis xx. sine cauda, sine capite mensurata.
Decima Balenarum, in Monast. Angl. tom. 1. pag. 30. tom. 3. pag. 4. De Balenis, in Chartulario Parthenonis SS. Trinit. Cadom. Vide quæ de Balenis observavit Cleyracus ad Leges maris Oleronenses art. 44. et infra Piscis regalis.
Balenatio, Piscatio balenarum. Charta Alfonsi Comitis Bononiensis ann. 1288. apud Brandaon. in Monach. Lusitan. tom. 4. pag. 279 :
Præterquam de piscaria, quam vobis integre concedimus, non de Balenatione, quam nobis et nostris successoribus reservamus.
[]« 2 balena » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 535b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BALENA2
2. BALENA, f. pro Bala, Sagma, fascis, onus, sarcina. Consuet. S. Dion. Exoldun. ex Tabul. ejusd. eccl. :
Item de quolibet equo portante cum dicto baat Balenam, copum continens labrum ad minus et ad plus labrum et dimidium : et si dicta Balena deferatur in quadriga, pro quolibet equo trahente quadrigam, unum copum.
Ruodlieb. carmen fragm. 1. vers. 21 :
  ...... scutifer...
Balenam dextrim, parmam vehit atque sinistrim.
[]