![[]](img/image.png)
«
2 bara » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 565c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/BARA2
2. BARA, Lectica, Feretrum, Italis
Barra. Vita S. Bernardi Senensis tom. 5. Maii
pag. 285 :
Tribus annis jacuerat paralytica, infirmitate obsessa adeo, quod modo
aliquo surgere non valens, delata fuit in quadam capsa seu Bara equo.
Memoriale
Potestatum Regiensium ad ann. 1275. apud Murator. tom. 8. col. 1138. B. :
Et
portati fuerunt quilibet in una capsa ; et primi duo scilicet dominus Johannes et
Prinzivallus sepulti fuerunt ad locum Fratrum prædicatorum, quilibet in sepultura sua ;
et positi fuerunt in Bara, quilibet in sua, ad Ecclesiam S. Barnabei extra portam S.
Petri.
A Germ.
Bâra, hodie
Bahre. Vide Graff. Thes. vol. 3. col. 150.
P. Carpentier, 1766.
◊ Stat. confratriæ S.
Affrodisii ann. 1393. in Reg. 145. Chartoph. reg. ch. 313 :
Ponantur duo cerei
juxta tumulum sive Baram, supra quam ponatur pannus aureus dictæ confratriæ.... Fiat
absolutio juxta dictum tumulum sive Betam.
Ubi leg.
Baram. Vide infra in
Barra et
Bera 3.