« »
 
[]« Barbacana » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 568b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BARBACANA
BARBACANA, Propugnaculum exterius, quo oppidum aut castrum, præsertim vero eorum portæ aut muri muniuntur : unde Antemurale, promurale, et murus exterior, non semel appellatur, cujus vocis originem plerique ab Arabibus accersendam putant. Academici Cruscani :
Barbacane, parte di muraglia che si fa da bassà o scarpa per sicurezza è fortezza.
Charta ann. 1163. ex libro viridi Episc. Massil. pag. 11 :
Rocham barbaram claudere poterit vallis et Barbacanis de lapidibus cum calse et arena.
Chron. Pisanum apud Murator. tom. 6. col. 104 :
Juxta quod erant Barbacanæ magnæ latitudinis et profundæ altitudinis, quas lignis impleverunt et castella superduxerunt.
Charta ann. 1494. ex Arch. S. Victoris Massil :
Valatum sive fossatum, cum Barbacana sive avantbariis civitatis, etc.
Monachus Altisiod. ann. 1201 :
Murique tam alti quam solidi, præter antemuralia quædam, quæ Barbacanas vocant,... sunt dejecti.
Guillelmus Armoricus de Gestis Philippi ann. 1203.
In partes Rotomagicas est reversus, et cepit per vim fortericiam, quam vulgus Barbam canam vocat, quæ erat firmata in capite pontis Rotomagicæ civitatis.
Monachus Vallis Sarn. cap. 62 :
Abstulerunt eis in unius horæ spatio tres fortissimas Barbacanas.
Adde cap. 63. 79. Charta Petri Regni Majoricarum Domini ann. 1232 :
Qui affrontat... a meridie cum antemurali, qui dicitur Barbacana, qui est murus brevis ante murum nostri orti.
Raimundus Montanerius in Chron. Regum Aragon. cap. 227 :
Et fiu estar obers les postichs de la Barbacana, que eren totes les barbacanes enverdescades, etc.
MS. :
Haut sont li mur, et parfont li fossé,
Les Barbacanes de fin marbre listé,
Hautes et droites, ja greignors ne verrés.
Instrum. ann. 1453. apud Marten. tom. 2. Anecd. col. 1820 :
Les principaux murs sont haults de vingt à vingt-deux braches, et gros en cyme, et en aucuns lieux de six, en autres de huit braches, et de hors y a Barbequennes, desquelles de derraint est hault de douze braches et le mur de dessus hault de quatorze braches, et gros de trois braches ; les fossez longs de vingtsix braches, et perfons de dix braches.
Le jouvencel introduit aux armes, apud Jalium Antiquit. naval. vol. 2. pag. 291 : És graigneurs vaisseaulx de guerre fait-on tours et Barbacanes adfin que de haut ils puissent jetter contre val et navrer et occirre. Vide Raynouardi Glossar. Roman. vol. 1. pag. 186. voce Barbacana. Glossar. med. Græcit. voce Ἐξώϰαστρον, col. 603.
P. Carpentier, 1766.
Vallum est etiam seu locus palis munitus et circumseptus. Lit. remiss. [] ann. 1362. pro consul. de Fanojove in Reg. 93. Chartoph. reg. ch. 164 :
Pontem levaverunt, dicto magistro Cervino inter dictum pontem et Barbacanam fusteam sive palliceam, quæ tunc clausa erat, per aliquod temporis spatium incluso remanente.
Stat. Saluciar. collat. 3. cap. 95 :
Statutum quod si quis ceperit aliquid de Barbacanis, quæ sint circum circa civitatem Saluciarum, etc.
P. Carpentier, 1766.
Barbacanus, Barbachanus, ut Barbacana. Chron. Tarvis. apud Murator. tom. 19. Script. Ital. col. 857 :
Juxta Barbacanum cittadellæ novæ, etc.
Annal. Estens. ad ann. 1393. apud eumd. tom. 18. col. 908 :
Portæ de novo provisæ fieri pro Barbachano et claustro introitus burgi S. Antonii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Barbacanis. Breviarium Hist. Pisanæ ad annum 1156. apud Murator. tom. 6. col. 172 :
Eodem anno in consulatu Cocchi in mense Julio et Augusto Pisani fecerunt Barbacanes circa civitatem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Barbacenus. Chron. Siciliæ apud Marten. tom. 2. Anecdot. col. 10. E :
Et hic est ille Rex (Tremkedus ann. 1189. coronatus) qui fecit Barbacenos ante mœnia Panormitanæ, et regnavit in dicto regno annis tribus et dimidio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Barbachanna. Charta ann. 1204. apud Andream Duchesnium Hist. Norman. Script. pag. 1058 :
Nos etiam tradimus eidem Regi Franciæ Barbachannam quæ est in capite pontis.
Barbicana. Albertus Aquensis lib. 4. cap. 22 :
Inter muros et antemurale, quod vulgo Barbicanas vocant.
Lib. 6. cap. 10 :
Barbicanas, exteriores scilicet muros oppositos, æquato vallo urbis... dejecit.
Radulfus de Diceto ann. 1188 :
Fontem etiam duplici muro circundatum, habentem Barbicanam novem turribus circumseptam.
Willebrandus ab Oldenborg, de Tripoli :
Quarum portas et introitus speciales quædam sinuosæ Barbicanæ intricant et observant.
Idem de Tyro :
In quibus (muris) dispositæ et transpositæ sunt quinque portæ quæ introitum civitatis adeo intricant et observant, ut qui eas introeunt, in domo Dædali errare et laborare videantur. Barbacana,
vel Barbicana, vox occurrit præterea apud eumdem Albertum Aq. lib. 11. cap. 2. 47. et alios Scriptores a nobis laudatos ad Willharduinum num. 89. Vide Marten. tom. 3. Anecd. col. 187.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Barbicanum, apud Th. Blount in Nomolexico :
Mandatum est Johanni de Kilmyngton custodi castri Regis et honoris de Pickering, quoddam Barbicanum ante portum castri Regis prædicti muro lapideo, et in eodem Barbicano quandam portam cum ponte versatili... de novo facere.
Barbicanagium, Tributum quod pro barbicanis exstruendis, vel reficiendis pensitabatur. Monasticum Anglicanum tom. 1. pag. 976 :
De kaagio, muragio, paagio, Barbicanagio, et de operationibus castrorum, etc.
Vide Muragium.