![[]](img/image.png)
BOMBUM, Sorbellum. Gloss. Isid. Ad quod Grævius : Sorbellum est jusculum, aut
quodvis liquidum, quod sorbetur : dicitur etiam a Scriptoribus inferioris ætatis
sorbitium. Nihil igitur ad bombum. Divinent alii acutiores, quid hoc sibi
velit.