« »
 
[]« Bos » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 710c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BOS
BOS. Boves aratores, aratris dediti, in leg. 1. Cod. Th. de Cursu publ. (8, 5.) Βόες ἀροτῆρας apud Hesiod. in Oper. et Dieb. βόες ἐργάται, apud Artemidor. lib. 2. Onirocrotic. cap. 12. γεωργοὶ βόες, apud Harmenopul. lib. 5. cap. 10. § 11. Animalia aratoria, in Constitutionibus Catalaniæ MSS. ubi dicuntur esse in securitate publica :
Boves vero aratores et cœtera animalia aratoria cum instrumentis aratoriis et suis bubulcis, et cum eis qui eos custodierint, postquam exierint a domo causa arandi, vel seminandi, sive custodiendi, donec ipsi homines redierint in domos, sub eadem mittimus defensione et pace, et Boves aratores, et cætera animalia aratoria sub eadem ponimus pace.
Lucianus Presb. de Invent. corporis S. Stephani :
Oportet me colligere de possessione illa Bovem illum maximum aratorem, qui et carro et aratro aptus est. Boves aratorii,
in Aresto ann. 1267. in Regesto Parlamenti f. 51. Bœufs aratoires, in Consuet. Bayonensi tit. 13. art. 2. Labourtensi tit. 3. art. 18. tit. 14. art. 3. S. Severi tit. 3. art. 4. Lo Bœu tirador, in Consuet. Solensi tit. 15. art. 7. tit. 16. art. 7. Bœuf d'arée, in Consuetud. Santonensi art. 16. De Bobus aratoribus vide Fletam lib. 2. cap. 73. § 2. 3. Leg. 7. Cod. Quæ res pignori obligari possunt, (8, 16.) et Cujac. lib. 4. Obser. cap. 20.
Bos Aquensis. Tabularium S. Remigii Remensis :
Exeunt inde fœtas 16. cum agnis, et anniculi 15.... scendula 650. pro Bove Aquensi denarii 16.
Alibi :
Ad macerias monasterii, seu alterius loci, faciunt manopera, pro Bove Aquensi annis singulis dant den. 1.
Ibidem :
Excutit annonam dominicam, facit et servitium aquense dans pro ipso Aquensi Bove den. 1.
Occurrit ibi pluries. Vide Hostilicium solvere, in Hostis.
P. Carpentier, 1766.
Sic forte nuncupabatur bos, cujus opera rota molendini versabatur.
P. Carpentier, 1766.
Bos Decani, Præstatio quædam, cujus meminit Charta Steph. abb. ann. 1202. inter Probat. ult. Hist. Trenorch. pag. 182 :
Consuetudinem de Bove Decani ad macellum vendendo, nec non et vinearum custodiam eis liberaliter dedimus.
Bos Domitus, in Lege Bajuvar. tit. 8. § 6. Gregor. M. lib. 10. Epist. 12 :
Boves domitos parium unum, vaccas duas, etc.
Adde Chron. Benevent. S. Sophiæ pag. 607. 611.
Bos Medianus, in Lege Aleman. tit. 87 :
un bœuf de moyenne grandeur,
vel medii pretii, inter bovem optimum, et minorem ibid.
Boves Junctorii, in Lege Longob. Edit. Herold. tit. 100. § 13. Roth. 256. ubi Murator. :
Caballos aut Boves domitos sive vaccas junctorias.
Herold. :
Cavallos domitos aut Boves junctorios seu vaccas.
Conf. Herold. tit. 100. § 12. Murat. Roth. 254. tit. 101. § 50. ubi perperam editum bove vinitorio, pro junctorio. Junctorio est apud Murat. Rothar. 296.
Bovem et Leonem foris in fronte Ecclesiæ olim depingi solitos, ait Durandus lib. 1. Rational. cap. 3. num. 5.
P. Carpentier, 1766.
Ut in anserem ludendo baculos torquere in usu fuit, ita et in bovem, uti colligitur ex Lit. remiss. ann. 1382. in Reg. 122. Chartoph. reg. ch. 151 :
Au dehors [] de la ville d'Esplechin, assez près de la ville de Camphaing, avoit une assemblée de gens, qui estoient venuz pour veoir jetter à un beuf.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Boum Linguæ inter exactiones numerantur in Charta anni 1216. ex minori Chartulario S. Victoris Massil. pag. 157 :
Exactiones quascumque facere poterant videlicet comtalias, cavalcatas, lesdas, tasquas, linguas Boum et lumbos porcorum, etc.