« »
 
[]« Centurio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 266a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CENTURIO
CENTURIO, Centenarius, qui Centenæ, judicis loco, præest. Lex Bajwar. tit. 2. § 5 :
Et exinde curam habeat Comes in suo Comitatu. Ponat enim ordinationem suam super Centuriones et Decanos, ut unusquisque provideat quos regit, etc.
Antiq. Fuld. lib. 2. Trad. 45 :
Tunc Centurio Sigifrid, qui Advocatus noster fuit, etc.
Chart. ann. 1003. ap. Lecomblet. num. 139 :
Populus advocatum nullum habeat nisi Centurionem, quem ibi constituit Tuitiensis abbas.
Decreta Calomani Regis Hungariæ lib. 1 :
Singuli Comites ... denarios, qui per universas Hungariæ partes colliguntur, quantum super unoquoque Centurionatu fuerit collectum ... Strigonium mittant, neque prius Regii Comites, vel Centuriones partem accipiant, etc.
Vide Thwrocz. in Petro Rege Hungar. cap. 35.
Centurio Rerum Nitentium, apud Ammianum l. 16. cap. 6. Is dicebatur, qui signorum ac statuarum ex ære ac marmore in Urbe curam gerebat, qui postea Tribunus, ac demum Comes rerum nitentium appellatus est. Ita H. Vasius.
Centuriones, qui certum corpus conficiebant in oppidis, et quorum munus inter vilia et oneraria fuisse colligitur in leg. unic. Cod. Theod. de Centurion. (12, 15.) Sed quinam ii, prorsus incertum.
Centuriones, inter Officiales judicum recensentur in leg. 1. Cod. Theod. de Offic. Rector. prov. (1, 7.)
Centurionum Jura. In Pacto inito inter Imp. Henricum et Paschalem PP. apud Petrum Diacon. lib. 4. Chronici Casin. cap. 35. Paschalis pollicetur se non invasurum
Regalia, id est, civitates, Ducatus, Marchias, Comitatus, Monetas, teloneum, mercatum, advocatias Imperii, Jnra Centurionum, et Curtes, quæ manifeste Imperii erant.
Pertz. vol. Leg. 2. pag. 67. lin. 16. et pag. 69. lin. 24. Adde Dodechinum ann. 1110. Vide Centa.
L. Henschel, 1840–1850.
Centurio, Præfectus securitati in civitatibus. Chart. Spirens. ann. 1292. ap. Haltaus. voce Heimburge, Glossar. Germ. col. 856 : Sub testimonio schabinorum, Centurionum qui vulgariter Heinberger vocantur et juratorum meorum.