« »
 
COLLOQUIUM 1, COLLOQUIUM 2.
[]« 1 colloquium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 411b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLLOQUIUM1
1. COLLOQUIUM, Conventus, cœtus. Rescriptum Provincialis Præmonstratensis ad Abbates sui Ordinis apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 2. pag. 416 :
N. D. G. Præmonstratensis Ecclesiæ humilis Abbas cum universitate Coabbatum annui Colloquii, D. V. Magdeburgensi Præposito, etc.
Hoc sensu Galli dicimus :
Le Colloque de Poissi.
Haud satis scio an eadem notione in Chronico Mauriniacensi apud Duchesnium Hist. Franc. tom. 4. pag. 377 :
Luce tertia domnus Papa cum suo comitatu lætus discessit, ac maximas gratias pro hospitalitate reddens, ad suum Colloquium, quod apud Leodiam fuit, profectus est.
Vide Haltausium voce Sprache, col. 1707. Colloquium publicum apud Ekkehard. IV. Pertz. pag. 87. lin. 34. pag. 104. lin. 2. pag. 125. lin. 45.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Colloquium Gloriæ, Elogium, arbitror,[] gloriæ bello et armis comparandæ. Chronicon Siciliæ tom. 3. Anecdot. Marten. col. 82 :
Dominus Rex Fredericus præsentibus dictis suis filiis... et præsentibus etiam omnibus Syndicis omnium locorum Siciliæ fecit Gloriæ Colloquium in majori Panormitana Ecclesia, in quo proposuit hoc problema :
Caritas non agit perperam, nec quærit quæ sua sunt.
Et post præambula, dicti Colloquii finis fuit, quod idem Dominus Rex dixit, se velle in dicto anno armare tempestive exstolium galearum octoginta.
[]« 2 colloquium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 411c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLLOQUIUM2
2. COLLOQUIUM, inter præstationes recensetur, in Assis. comit. Fuxi ex Reg. S. Ludov. fol. 112. in Chartoph. reg. :
Colloquium domorum, xv. solidos.
Vide supra Collocatio.