« »
 
[]« Colonus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 414a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLONUS
COLONUS, Vici incola, πάροιϰος. Isidorus lib. 9. cap. 4. et ex eo Papias : Coloni sunt cultores advenæ, dicti a cultura agri ; sunt enim aliunde venientes atque alienum agrum locatum tenentes, ac debentes conditionem genitali solo propter agriculturam sub dominio possessoris, pro eo quod iis locatus est fundus. Quæ quidem hausit Isidorus a sancto Augustino lib. 10. de Civitate Dei, cui Coloni dicuntur,
qui conditionem debebant genitali solo propter agriculturam sub dominio possessorum
. De his præclare Salvianus lib. 5. de Gubernat. Dei :
Nonnulli eorum de quibus loquimur, qui aut consultiones sunt, aut quos consultos necessitas fecit, cum domicilia atque agellos suos aut pervasionibus perdunt, aut fugati ab exactoribus deserunt, quia tenere non possunt, fundos majorum expetunt, et Coloni divitum fiunt. Aut sicut solent hi, qui hostium terrore compulsi ad castella se conferunt, aut qui perdito ingenuæ incolumitatis statu ad asylum aliquod desperatione confugiunt : ita et isti qui habere amplius vel sedem, vel dignitatem suorum natalium non queunt, jugo se inquilinæ abjectionis addicunt : in hanc necessitatem redacti, ut exactores non facultatis tantum, sed etiam conditionis suæ, atque exulantes non a rebus tantum suis, sed etiam a seipsis, ac perdentes secum omnia sua, et rerum proprietate careant, et jus libertatis amittant... Illud gravius et acerbius, quod additur huic malo servilius malum. Nam suscipiuntur advenæ, fiunt præjudicio habitationis indigenæ,... et quos suscipiunt ut extraneos et alienos, incipiunt habere quasi proprios : quos esse constat ingenuos, vertunt in servos.
Hinc patet ejusmodi Colonos prorsus fuisse adscriptitios, et conditionis servilis ac obnoxiæ, licet non omnino essent servi, sed culturæ agrorum ad certa loca addicti. Unde in Glossar. Basilic. Colonus definitur δουλοπάροιϰος, et μισθωτός. Vide Glossar. med. Græcit. Formula vetus apud Bignonium pag. 197. edit. : Eo quod genitor suus nomine ille Colonus sancti illius de villa illa fuisset. Prostant aliæ formulæ apud eumdem, de evindicatis Colonis, pag. 196. 201. 202. ubi diserte opponuntur francis et ingenuis, ut et in Constit. Justiniani de Ascriptitiis et Colonis ; et perinde ac servi, si de Coloniis suis se substraxerint, judicio evindicationis ad Colonatum reducuntur : quod etiam præcipitur in Constit. Just. Imp. de Filiis liberarum in Africam directa, in Pragmatico Tiberii Imp. de Filiis Colonor. et in Edicto Theoderici Regis cap. 84. cujusmodi evindicationis exemplum profert Flodoardus lib. 2. Hist. Remens. cap. 19. initio. Denique non modo cum servis junguntur passim, ut in Capitulis Caroli C. tit. 28. Edict. in Carisiaco ann. 861. sed et servi appellantur. Donationes factæ Ecclesiæ Salisburg. cap. 8 :
Ad Chiemgow Trucharium servum cum Colonia sua et alia possessione.
Cap. 10 :
Manentes servos cum Coloniis suis.
cap. 1 :
Servi manentes in Coloniis, etc.
Quin etiam iisdem, quibus illi, pœnis coercebantur, fustuario nempe et flagellis, ut colligitur ex Lege Burgund. tit. 39. § 3. iisdem Capitulis Caroli C. tit. 9. part. 2. cap. 9. tit. 12. cap. [] 5. tit. 28. cap. 1. tit. 31. cap. 15. 16. 20. 22. tit. 39. cap. 2. et Capit. Carlomanni tit. 2. cap. 4. Synod. Suession. ann. 853. Apud Silvacum, ejusd. ann. In Carisiac. ann. 861. Edict. Pistens. ann. 864. Apud Carisiac. ann. 873. Apud Vernis Palat. ann. 884. Sed et S. Remigius Remensis Episcopus in Testamento suo, apud Flodoardum lib. 1. Hist. Rem. cap. 18. alios Ecclesiæ Colonos libertate donat, alios in servitute permanere decernit.
Verum licet Coloni servis accenserentur, quod certis conditionibus ac servitiis obnoxii essent, inter liberos plerumque habebantur. Gregorius M. lib. 3. Ep. 21 :
Hi vero qui in possessionibus eorum (Judæorum) sunt, licet et ipsi ex legum districtione sint liberi, tamen quia colendis eorum terris diutius adhæserunt, utpote conditionem loci debentes, ad colenda quæ consueverant rura permaneant, pensionesque prædictis viris præbeant : et cuncta quæ de Colonis vel originariis jura præcipiunt, peragant, extra quod nihil eis amplius oneris indicatur, etc.
Atque inde percipitur cur liberi dicantur in Lege Aleman. tit. 9 :
Quicumque liberum Ecclesiæ, quem Colonum vocant, occiderit, etc.
Et tit. 23. § 1 :
Liberi Ecclesiastici, quos Colonos vocant, sicut et Coloni Regis reddant ad Ecclesiam.
Charta Caroli C. ann. 22. in Tabul. S. Dionysii n. 38 :
Proclamarunt se et dixerunt, eo quod ipsi et nascendi liberi Coloni esse debent, sicut alii Coloni S. Dionysii, et prædictus Deodatus Monachus eis per vim in inferiorem servitium inclinare vel affligere velit injuste.
Erant igitur Coloni mediæ conditionis inter ingenuos seu liberos, et servos : proindeque iidem ferme qui Conditionales etiam appellati, ac Originarii et Tributales, de quibus suis locis agetur. Sed de Colonorum variis conditionibus copiose egit Jacobus Gotofredus in Paratit. tit. de Fugitivis Colonis lib. 5. Cod. Th. et ad leg. 3. de Censu. Winspeare, Abusi Feudali pag. 106. Savinius, Zeitschrift für geschichtliche Rechtswissenschaft, tom. 6. pag. 273. Vesmius, Vicende delle proprietà in Italia, pag. 42.
P. Carpentier, 1766.
Indigenæ opponitur in Exodo cap. 12. v. 49 :
Eadem lex erit indigenæ et Colono, qui peregrinatur apud vos.
L. Favre, 1883–1887.
Coloni idem sunt ac servi in diplom. Radulfi regis Burgundiæ, anno 1011 :
Dono dilectissimæ ponsæ meæ Irmengardi Aquis (Aix-les-Bains) villam, sedem regalem, cum Colonis ejusdem villæ, nostræ proprietatis. (Mus. arch. dep. p. 42.)
In polyptyco Massiliensi, an. 813. mus. arch. dep. p. 3-8. distinguuntur mancipia, Coloni, baccalarii, adscolæ.]
Coloni Ecclesiarum, Qui Ecclesiarum ac ædium sacrarum proprii erant, et earum agros colebant :
Liberi Ecclesiastici
, vel
Ecclesiæ, quos Colonos vocant
, in Lege Aleman. tit. 9. tit. 23. § 1. tit. 57. Coloni vel servi Ecclesiæ, in Lege Bajwar. tit. 1. cap. 14. § 1. Coloni Ecclesiastici et de casis Dei, in Capitulis Caroli C. tit. 31. cap. 29. 30. Edict. Pistens. ann. 864. Rhenanus lib. 2. Rerum Germ. pag. 87 :
Quidam etiam in illo recenti Christianismo res suas Ecclesiæ donabant, et rursum agros aut domum in beneficii modum recipiebant ad vitæ suæ tempus, non citra tamen pensitationem : nec filius post mortem patris, aut hæres, vendicare sic donata poterat ; ii Coloni Ecclesiastici dicebantur.
Horum autem ea erat prærogativa, ut ab omni seculari jurisdictione et servitio soluti, Ecclesiæ[] soli obnoxii essent. Præceptum Carlomanni Franc. Regis pro Monasterio S. Cæciliæ in Diœcesi Urgell. ann. 880. Marcæ Hisp. col. 812 :
Concedimus etiam pro remedio animæ nostræ, vel parentum nostrorum, ut nullus judex publicus audeat a famulis tam liberis quam Colonis ipsius loci hospitaticum, montaticum, rotaticum, silvaticum, aut inferenda aliqua exigere præsumat.
Charta Ottonis Imp. ann. 965. pro Eccl. Hamburgensi :
Servos vero et Colonos in eisdem Episcopis servituros, ab omni etiam nostri juris servitio absolvimus, et sub nullius banno vel disciplina illos nisi sub illarum Ecclesiarum Advocatis esse volumus.
Vide Chartam Agapeti PP. apud Sanjulianum in Antiquitat. Matisconens. pag. 277. et aliam Caroli Calvi apud eundem in Antiquit. Tornutii pag. 510. Vide Guerard. in Polyptych. Irminonis.
Coloni Fiscales, Qui Fisci prædia excolebant, qui in Coloniis fiscalibus manebant, in Edicto Pistensi cap. 26. Coloni Regis, in Lege Alemann. tit. 23. Coloni, et fiscalini, in Capitulis Caroli M. lib. 3. cap. 36. et in Lege Longob. lib. 2. tit. 32. cap. 6. Carol. M. 25. Adde Flodoardum lib. 1. Hist. Rem. cap. 20.
In Regno Cyprio, regnantibus Luzinianis, plebs divisa erat in παροίϰους, et ἐλευθέρους ὑπερπυριαρίους. Parœcierant conditione servi : Liberi vero, servi libertate donati, obnoxii tamen Dominis ratione tributi.
Thomaso Porcacchi nella Descrit. del isole del mondo : I Parici erano una condition di huomini schiavi, obligati fin della vita a lor patroni. I Lefteri erano quei Parici, che, o con danari, o per carita, o per altro erano servi della borsa, obligati a pagare ogni anno a Principi xv. Perpiri, o piu.
Eadem habet Leunclavius in Pand. Turc.
Colones, pro Coloni, in vet. Charta apud Hemeræum de Acad. Par. cap. 4 :
Nec de liberis hominibus, Albanisque, ac Colonibus in supradicta commanentibus, etc.
Colona, Femina colonariæ conditionis. Formula vetus apud Bignonium pag. 382 :
Feminam illam interpellabat,.. eo quod Colona esset sancti illius de curte sua, quæ dicitur illa, etc.
Chronicon Besuense pag. 523 :
Dedit præfato cœnobio ancillam unam... ut ibidem deserviret cum omni semine suo ex ea progenito,... ut cæteræ Colonæ servitium omne facerent.
Vide Testamentum S. Remigii Episc. Remens. cap. 18.
Colonarius Ordo, Colonorum conditio. Donatio Haganonis ad S. Martinum Turon. imperante Ludovico :
Fridegiso Abbati trado mansum nostrum indominicatum... cum hominibus ibidem commorantibus, quos Colonario Ordine vivere constituimus.
Id est, ut coloni vivere solent. Hagano Adjutor Canonicorum S. Martini Turon. ann. 819. in suo Testamento apud Marten. tom. 1. Anecdot. col. 20. Colonario Ordine vivere constituit plurimos, de quibus hæc tandem habet col. 31 :
Et constituimus illos homines in omnibus prædictis locis commanentes illam terram et vineas et omnia ad medietatem collaborare : et nihil aliud eis requiratur, nec post nos nihil inquietudinis patiantur.
Colonaria conditio, in Concilio Arausicano I. cap. 7. Arelatensi II. cap. 33. Jus Colonarium, apud Greg. M. lib. 3. Epist. 21.
Colonatus, Eadem notione, in Charta Ludovici Reg. Fr. ann. 1179. in Tabul. S. Genovefæ Paris. Colonatus quæstionem movere, in Cod. Theod.
Colonaticum, Servitium quod colonus[] domino debet, vel præstat, quod Colonorum tributum dicitur in Epist. S. Remigii ad Falconem Episcop. Tungrensem. Formulæ veteres Lindenbrogianæ cap. 163 :
Repetebat ei, quod genitor suus aut genitrix sua ill. coloni sui fuissent, et ipse ill. colonus esse debebat, et malo ordine de ipso Colonatico se abstrahebat et negligens erat.
Et infra :
Et in præsente pro Colono ipsius ill. se recredidit et recognovit.
Colonitium, Idem quod Colonaticum, apud Lindenbrog. in form. 163. 164. 166. 167. apud Bignon. pag. 197. 201. 203. 204. 247. 382. 1. Edit. Cujusmodi vero erant ea Colonorum servitia, operæ, ac tributa, pluribus habetur in Lege Bajwariorum tit. 1. cap. 14. et in Capitulis Caroli Calvi tit. 23. cap. 14. Epist. Episc. ann. 858. :
Ædificent viltas vestras moderatis castitiis,... laborent et excolant terras et vineas in tempore, cum debita solicitudine ; salvent et dispensent laborata cum fideli discretione, faciant nutrimenta congrua et necessaria : custodiant silvas unde habeant pastiones : defendant et excolant prata, unde habeant pabula.
Adde tit. 31. § 29.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Colinium, in Codice Legum Norman. cap. 9. apud Ludewig. tom. 7. Reliq. MSS. pag. 169 :
Ut addam puificationem pratorum, herbagiorum et aliorum fructuum, vel costume, vel pagii, vel Colinii vel aliorum hujusmodi, quæ debent emendari vel persolvi, prout requirunt usus temporum, et consuetudines villarum, mercatorum, nundinarum et passagiorum.
Colonicatus, Coloniciatus, Qui ad Colonum spectat. Casæ Coloniciatæ, res Coloniciatæ, non semel in Tabular. Casauriensi 1. part. cap. 94. ch. 3. ann. 902 :
Una cum casis et rebus manualibus, et rebus Coloniciatis, et rebus censuitis, cum terris, vineis, etc.
Charta Leonardi Episc. Cæsenatis ann. 1175. apud Ughellum tom. 2. pag. 460 :
Concedimus quoque vobis fundum unum integrum... quem vos dominicatum habeatis, et ex parte Colonicatum.
Charta Conradi Imper. ann. 1028. ibid. pag. 707 :
Sive curtibus, salariis, sive in donecatis, vel Colonecatis, etc.
Alia Friderici II. Imp. ann. 1220. ibidem pag. 712 :
Cum hominibus, castris, tam de donicatis, quam locatis.
Colonaria Mancipia, Quæ Colonis addicta erant. Testamentum S. Aredii :
Addimus etiam mancipia quæ Colonaria appellantur et nobis tributaria esse perhibentur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Colonaria Persona. Sidon. lib. 5. Ep. 19 :
Plebeiam potius incipiat habere personam, quam Colonariam.
P. Carpentier, 1766.
Colonica Lex apud Varronem lib. de Re rust. cap. 2. pro Pactione et modo conductionis, quo colonus villam acceperat.
P. Carpentier, 1766.
Colonilis Lex, Coloni conditio. Charta Ludov. Pii ann. 821. tom. 6. Collect. Histor. Franc. pag. 526 :
Quod servilis conditio legem revadiare cernitur Colonilem.
Colonia, est Villa, seu villula, cum modo agri quantum colonus unus colere potest. Aliis, (quod probabilius) est habitaculum rusticum cum sufficienti prædio ad alendum colonum, vel familiam rusticam. Brevius, Coloni ædes, prædium. Gregorius Turon. lib. de Gloria Confess. cap. 15 :
Ad hoc levitas ejus, inimico ingrassante, convaluit, ut Colonias Casilicæ concupisceret, quæ agro ejus erant proximæ, pervadere non timeret.
Odo Cluniac. lib. 1. de Vita S. Geraldi cap. 24 :
Non paucos ex ruricolis obvios [] habuit, qui derelictis Coloniis suis in aliam provinciam transmigrabant.
Mox. :
Suadebant ut eos verberari juberet, et ad domunculas unde discesserant redire compelleret.
Donationes factæ Ecclesiæ Salisburg. cap. 1 :
Et comparavit ad eum villam, quæ dicitur Pindinga, cum servis ibi manentibus in Coloniis suis.
Cap. 3 :
Comparavit ad Milonem Coloniam unam.
Adde cap. 8. Tradit. Fuld. lib. 2. cap. 25 :
In prædicto loco novem trado Colonias (hoc sunt Hobunnæ) integras, cum omnibus adjacentiis et finibus suis, in arialis, in terris arduriis, in sylvis, in campis, etc.
Guillelmus lib. 2. Vitæ S. Bernardi cap. 5 :
Adduntque... locum esse spatiosum ad omnes Monasterii necessitates, ad prata, ad Colonias, ad virgulta, et vineas, etc.
Et lib. 2. cap. 7 :
Ecclesiæ ruinas restaurat, colligit exules, Ecclesiis antiqua servitia, depopulatas Colonias expulsis restituit.
Chron. Besuense pag. 569 :
Tradidimus S. Petro 4. Colonias in vico qui Altriasiacus dicitur.
Occurrit passim apud Scriptores, Hincmarum Opusc. 60. pag. 832. Flodoardum lib. 2. Hist. Remens. cap. 5. 6. 7. 11. 17. 18. 19. Hariulfum lib. 3. cap. 7. Baldricum lib. 2. Chron. Camerac. cap. 5. Gerbertum Epist. 159. Baldric. Dolensem in Translat. capitis S. Valentini num. 2. in Vita S. Barbati Episcopi Benevent. cap. 2. in Conventu Pistensi ann. 864. tom. 2. Spicil. pag. 589. in lib. 2. Miracul. B. Bertini cap. 10. 15. apud Ughellum tom. 1. Ital. sacr. pag. 107. 109. 119. Perardum in Burgund. pag. 70. Sammarthanos in Abbatibus Vallis S. Stephani pag. 889. in Spicilegio Acheriano tom. 7. pag. 185. etc.
P. Carpentier, 1766.
Coloniere, in Ch. ann. 1364. ex Cod. reg. 9484. 2. fol. 132. r° :
Estienne de Vaillant chevalier... a donné... à l'église de Quincy... la maison dessoubs la vigne et le pressoir et tous les vaisseaux et la Coloniere et dous hommes qu'il avoit en la ville de Bellenot.
Colongia, Idem quod Colonia. Charta Henrici Theobaldi Comitis Campaniæ filii ann. 1149. pro Abbatia Jurensi :
Grangiam S. Eusebii cum hominibus suis, et Colongiis et aliis possessionibus, etc.
Infra :
Cum hominibus suis, et terris, et aquis, et nemoribus et undecim Collongiis ad eandem (villam) spectantibus.
Observandum vero Colonias istas ad ipsos colonos jure proprietatis ac hæreditatis spectasse, sub onere et conditione tributi, pensitationis, et operarum, de quibus agitur in Lege Bajwar. et aliis locis mox indicandis : quod colligitur ex Capitulis Caroli Calvi tit. 31. cap. 30. Edict. Pistens. ann. 864. :
Et quoniam in quibusdam locis coloni tam fiscales, quam et de casis Dei, suas hœreditates, id est, mansa quæ tenent, non solum suis paribus, sed et quibuscumque hominibus vendunt, et tantummodo sellam (id est ædem) retinent, ex hac occasione sic destructæ sunt villæ, ut non solum census debitus inde non possit exigi, sed etiam quæ terræ de singulis mansis fuerunt, jam non possint agnosci, etc.
Mansum enim idem esse cum colonia mox docemus.
Dimidia Colonia, in Chronico Besuensi pag. 575. et in Charta Caroli Calvi in Antiq. Augustodun. part. 2. pag. 25.
Colonia. Ægidius Monachus Aureæ vallis cap. 118 :
Patronus Legiæ, quem suis volebatis spoliare alodiis, in nostram Coloniam vos redegit.
Albertinus Mussatus lib. 4. cap. 11 :
In Colonia Patavii quam Curte vocant, natura adeo in animante[] vagata est, ut equa pulluiam novipedem enixa sit.
Colonica, Idem quod Colonia, Coloni habitatio et prædium. Lex Burgundion. tit. 38. § 7 :
Si quis in agro regio, vel Colonica voluerit adplicare, et non permissus fuerit, colonus fustigetur.
Tit. 67 :
Quicunque agrum aut Colonicas tenent, etc.
Præceptum Childeberti I. Regis Franc. pro S. Carilepho ann. 528. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 3 :
Et sic per ipsum terminum venitur ad villam Lescito nomine, quæ est de nostra donatione, deinde descendit per terminos et lapidis fixis ad Colonicam, quæ appellatur Curtleutachario, et ipsa Colonica determinat per lapidis fixis contra montem et solis occasum.
Gregorius Turon. in Vita S. Aridii :
Dum Noniaco Colonica sua in honore B. Juliani Martyris oratorium conderet, etc.
Vetus Charta apud Doubletum lib. 3. cap. 2 :
Villa quæ vocatur Matrius... cum termino vel Colonica sua ad se pertinente.
Præceptum Caroli Calvi pro Ecclesia in Magniaco in pago Nivernensi :
Quas quindecim mansis et Colonicis quatuor, quæ solvunt in censum denarios duodecim.
Vetus Charta in Chronico Besuensi pag. 585 :
Dedit S. Petro unum mansum cum Colonica sua, et cæteros mansos ad ipsum pertinentes, cum Colonicis suis.
Ubi Colonica differt a manso, atqui in Concilio Valentino ann. 853. videtur sumi pro manso :
Sed et ipsi seculares et fideles Laici, si condere voluerint Basilicas in prædiis suis, unam Colonicam vestitam cum tribus mancipiis donationis gratia eis conferant.
Agitur enim hoc loco de manso Ecclesiastico. Charta Caroli Regis in Historia Augustodun. part. 2. pag. 48 :
Concessit etiam Ecclesiam S. Dionysii cum Colonicis quinque.
Chronicon S. Benigni pag. 412 :
In Lariaco Colonicas 10.
Alibi :
Sunt in Dienato Coloniæ 15. curtilli 20. et terra absque æstimatione.
Occurrit præterea apud Marculfum lib. 1. form. 30. in Præcepto Barnoini Archiepisc. Viennensis ann. 881. tom. 10. Spicilegii Acheriani pag. 141. in Testamento Widradi Abbatis Flaviniacensis, in Synodo Ravennensi ann. 904. cap. 8. in Charta Caroli Crassi, qua confirmat Præceptum Lotharii Imp. pro Monasterio Grandis-vallis ann. 884. ejusdem Spicilegii tom. 7. pag. 185. in Hist. Episcopor. Autisiod. cap. 20. in variis Chartis apud Sanjulianum in Matiscone pag. 285. Perardum in Burgundicis pag. 40. 67. 149. 150. etc. Vita S. Aldrici Episc. Cenoman. num. 6. 30. etc.
Colonica Dimidia, apud eundem Perardum pag. 150.
Calonica, Idem quod Colonica in Chartis aliquot Provincialibus, quas habent Joann. Columbus in Episcopis Vivariensibus lib. 1. num. 25. 28. 29. et Sammarthani in iisdem Episc. num. 34. pag. 1179. et 1180.
Colonicula. Conventus Pistensis ann. 864 :
Vultumniacus cum Coloniculis, in Aliaco mansa tria cum farinariis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Colonita, apud Mabill. tom. 3. Analect. pag. 103. in Gestis Episcoporum Cenom :
Ego Domnolus in Christi nomine Episcopus.... dono igitur Basilicæ SS. Vincentii et Laurentii... Colonitam cognominatam, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Colonicum, apud eumd. Mabill. ibid. pag. 123 :
Simili modo medietatem de Colonico Vatilonno, quem de Berone in nomine ipsius S. Ecclesiæ comparavi.
Colonitia. Concilium Ravennense ann. 904. can. 8 :
Ut patrimonia seu suburbana, atque massæ Colonitiæ... reddantur.
[] Addit. ad Chron. Casaur. ann. 957. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 953 :
Cum casis, terris, casalibus, Colonitiis, aldiariciis, salectis, pratis, pascuis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Colonitia Casa, in Chronico Farfensi apud eumd. Murator. col. 395.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Colonantia. Bulla Innocentii II. Papæ ann. 1137. pro Priorissa et Monasterio de Fontanis ex Archivo ipsius Monasterii :
Possessiones de prope Fontanis cum appenditiis earum, prata, Colonantias, cum omnibus ad eas pertinentiis.
Colonatus, Idem quod Colonia. Synodus Romana sub Leone IV. PP. can. 40. apud Holstenium in Collect. Roman. :
Hi autem (Presbyteri) qui Colonatus possessiones retinent, nihilominus volumus ad Episcopi indifferenter venire concilium. Nam si quasi per contumaciam se, quasi in alterius potestate subtraxerint, et proprio non subjiciuntur Episcopo, Canonicis correptionibus subjaceant.
Coloneta, Simili notione, in Charta Eygili Abbat. Flaviniac. apud Mabill. tom. 6. Vitar. SS. Ordin. S. Benedicti pag. 241. semel ac iterum. Sed forte legendum Coloneca.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Coloniensis, Colonus, apud Mabill. Annal. Benedict. tom. 2. pag. 756. col. 1. in Epist. D. Faroaldi Ducis Spoletani Domino Pontifici Johanni pro Monasterio Farfensi :
Monasterium... per aliquas donationes nostras in cespitibus et servis et Coloniensibus..... restauraverimus.