« »
 
COMITATENSIS 1, COMITATENSIS 2.
[]« 1 comitatensis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 436a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMITATENSIS1
1. COMITATENSIS, Qui in sacro Principis Comitatu militat, vel qui ad sacrum Comitatum spectat, ut Comitatensis fabrica, apud Ammianum lib. 18. Comitatense auxilium, apud eumdem lib. 19. Comitatense exercitium, apud Ennodium lib. 4. Epist. 33. ubi Senarium virum Comitatensis exercitii appellat, qui inter Exceptores merebat. Præsertim vero Comitatenses appellabant Palatinos, qui scilicet in officio erant utriusque Comitis largitionum, ex quorum numero seligebantur qui in provincias mitterentur : unde et Mittendarii dicuntur, ut est in Glossis Basilic. de quibus suo loco.
Comitatenses Numeri, Qui in Comitatu et Palatio merebant. Horum mentio apud Ammianum lib. 29. in Notitia Imperii, et in Cod. Th. non uno loco. Vide Jac. Gotofredum ad l. 18. de Re milit. (7, 1.)
Comitatenses Largitiones, in l. 7. Cod. Th. de Palatinis, (6, 30.) eædem quæ Sacræ largitiones. Vide Comes largitionum.
[]« 2 comitatensis » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 436a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMITATENSIS2
2. COMITATENSIS, Comitatus seu territorii urbis incola. Theod. de Niem de Vit. et fat. Constant. tom. 2. Conc. Const. part. 15. cap. 10. col. 348 :
Bononienses et postea Comitatenses seu habitantes in comitatu Bononiensi, etc.
Mirac. B. Ægid. ord. Minor. tom. 3. April. pag. 245. col. 1 :
Quod cum maxima reverentia [] a civibus Perusinis et Comitatensibus Perusium portabatur, etc.
Vide mox