« »
 
COMMENTARIENSIS 1, COMMENTARIENSIS 2.
[]« 1 commentariensis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 447b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMENTARIENSIS1
1. COMMENTARIENSIS, Custos carceris, sic dictus, quod Commentarios, id est, rationes custodiarum et reorum conficeret, et inscriptiones criminum (nostris Escroues) reciperet. Hesychius :
Κομμενταρίσιος, τὰς ἐγγραφὰς τῶν ἐγϰλημάτων δεχόμενος. Escroue
vero ab ἐϰϰρούειν, quod est contrudere, conjicere in carcerem, deducit Cujacius. Firmicus lib. 3. Mathes. cap. 6 :
Erunt Cornicularii aut Commentarienses, quibus damnatorum cura committatur, seu clavicularii, vel carcerum custodes, et quibus publicarum catenarum cura mandatur.
Vetus Arestum Parlam. Paris. ann. 1394 :
Uxor Commentariensis claves sibi carcerum tradere noluerat.
Occurrit non semel in Cod. Th. et apud Scriptores.
[]« 2 commentariensis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 447b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMENTARIENSIS2
2. COMMENTARIENSIS, Notarius. Gloss. Ælfrici : Commentariensis, Gerefa. Commentariensis Imperii, in Vita Ludov. Pii ann. 812. Vide Fortunatum de Vita non exstat apud Fortunatum, sed apud Anonymum de Miraculis S. Medardi cap. 20. 1. num. 13.