![[]](img/image.png)
CONTEMPLATIO, Respectus, Gall. Egard, Considération. Epistola Philippi Electoris
Archipalatini ad Carolum VIII. Regem Galliæ ann. 1497. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS.
pag. 96 :
Igitur Regiam Celsitudinem vestram rogamus, quatenus præfatos Christophorum et Anshelmum de Regia beneficentia plurimum commendatos suscipiat, nostri Contemplatione :id est, nostri ergo vel causa. Similis locutio occurrit apud Rymer. tom. 2. pag. 398. col. 2. necnon apud Acherium tom. 9. Spicil. pag. 289.