«
3 contestatio » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 533a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONTESTATIO3
3. CONTESTATIO. Ordo Romanus de Consecratione Episcopi :
Pontifex ponit manum super caput
ejus, et dicit unam orationem in modum Collectæ, alteram in eo modulamine, quo solet
Contestatio cantari.
Gregorius Turon. lib. 2. de Miracul. S. Martini cap. 14 :
Cumque nos rite sacrosancta solennia celebrando Contestationem de Domini
virtutibus narraremus, etc.
Acta SS. Junii tom. 3. pag. 10. de S. Ferreolo :
Contestatio
, Vere dignum et justum est,
quotiescumque pugnas
Sanctorum recolimus. Quibus locis
Contestatio idem sonat
quod
Contestada ; ita enim appellari in Codice Remensi MS. monet Menardus,
Præfationem, seu
Orationem quæ Canoni præmittitur, qua disponitur Sacerdos et populus ad tremendorum
mysteriorum confectionem, quod, ut est in alio Codice Thuano,
Contestetur Sacerdos
fixam ac veram professionem populi, id est, gratias referre Deo dignum esse
. Ita
etiam in veteri Liturgia, apud Cardinal. Bona lib. 1. Rerum Liturgicar. cap. 12. n. 5.
Præfatio
Contestatio Missæ
appellatur. Eumdem vide lib. 2. cap. 10. n. 1. et in
lib. 3. Sacrament. Eccles. Rom. cap. 106. in Missali Gothico pag. 270. 288. quo spectant
ista Gennadii de Scriptorib. Eccles. in Musæo :
Composuit Sacramentorum egregium et
non parvum volumen, per membra quidem pro opportunitate officiorum et temporum, pro
lectionum textu psalmorumque serie et decantatione discretum : sed supplicandi Deo et
Contestandi beneficiorum ejus sodalitate sui consentaneum.
Glossæ Lat. Græc. :
Contestatur, συνμαρτύρεται,
ἐπισφραγίζεται, διαμαρτύρεται.
Festus :
Contestari, est, cum
uterque reus dicit, Testes estote.
Paulinus Natali 9 :
Quid Paschale epulum ? nam certe jugiter omni
Pascha die cunctis Ecclesia prædicat oris,
Contestans Domini mortem cruce, de cruce vitam
Cunctorum.
Annales Francor. Fuld. ann. 888 :
Salubri utens consilio, Contestans se
malle suum regnum gratia cum Regis pacifice habere, quam ulla jactantia contra ejus
fidelitatem superbire.
Papias :
Contestari, ad judices ; obtestari vero
ad adversarios pertinet.
Glossæ Græc. Lat. :
Μαρτυροποίημα, Contestatio, testificatio. Contestatari sacramentum
fidelitatis,
in Capitulari 3. ann. 789. cap. 2.