« »
 
CORDA 1, CORDIA 1, CORDIA 2, CORDIA 3.
[]« 1 corda » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 561b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORDA1
1. CORDA, Modus agri terræ, Corde, in Consuetudine Dunensi art. 51. ubi Corda 22. pedibus, et aripennis centum cordis constare dicuntur. Charta ann. 1167 :
Ego Guillelmus Dominus Montispessulani filius Sibiliæ... concedo Ecclesiæ S. Mariæ de Cazano, et tibi Joanni Priori, et successoribus tuis, spatium et locale duarum Cordarum terræ, inædificatum, vel ædificatum, ubi acquirere poteritis extra vallum Montispessulani : si vero amplius usque ad tertiam Cordam acquirere volueritis, liceat vobis, etc.
Charta Philippi Regis Franc. ann. 1216 :
Nos 38. arpennos terræ ad Cordam nostram... concessimus.
Statuta Civitatis Avenion. :
Statuimus de Corda et hoc plusquam ad Cordandum duo boni viri eligantur, qui jurent fideliter Corbare.
P. Carpentier, 1766.
Mensura agraria. Charta ann. 1238. [] ex Chartul. Valcel. sign. E. ch. 27 :
In qua terra sunt duodecim modiatæ et quinque boistellatæ Cameracenses, ad Cordam Valcellensem ita legitime mensuratæ, quod non sunt remensurandæ de cætero.
Alia ann. 1255. ex Chartul. S. Juliani ch. 63 :
Vendiderunt xlij. mencaldatas terræ, et unum boistellum in una piecia, sitas in territorio de Mallaincourt,... mensurandas ad Cordam S. Georgii.
Charta Guill. de Maloleone ann. 1273. in Chartul. S. Dion. pag. 376. col. 1 :
Soissante et dis arpens et xxvij. Cordes et demie de terre en divers lieus.
Alia Phil. VI. ann. 1333. in Reg. donor. ejusd. reg. ex Cam. Comput. Paris. fol. 139. r°. :
Item soixante et nuef Cordes de terre, séant... ou terroir de Gonesse.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cordia, Eadem notione. Charta anni 1236. e Tabulario Cartusiæ Belli-Larici :
Tendit ad quarrogia et distat a quarrogii quatuor Cordiis, et ab ipsa faya tendit ad planum.
[]« 1 cordia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 563b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORDIA1
1. CORDIA, ut Corda 1. Ibi vide.
[]« 2 cordia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 563b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORDIA2
2. CORDIA, pro Concordia. Charta Guillelmi Comitis Cabilonensis ann. 1174. in Tabulario Floriacensi :
Feci duas cartas fieri... ut si de aliquibus rebus inter nos discordia surrexerit... cartarum testimonio ad Cordiam revocemus.
Rursum occurrit in Charta ann. 1085. ex Archivo S. Victoris Massil. Armar. Forojul.
[]« 3 cordia » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 563b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORDIA3
3. CORDIA, Maladie de cuer. Cordiacus, qui patitur illum morbum. Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 7692. Cordiaca passio, in Mirac. S. Hyacinth. tom. 3. Aug. pag. 371. col. 2. Glossar. Gr. Lat. : Καρδιαϰός, Cardiacus. Vide Lexic. med. Panor. Brunonis voce Cardiaca passio et infra Cordiacus, Coreux, qui nauseam movet, in mirac. B. M. V. Mss. lib. 1 :
N'est nule odour envers celui
Ne soit Coreuse, amere et fade.
Vide infra Excordatus.