« »
 
[]« Cyclas » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 685b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CYCLAS
CYCLAS, Vestis undique clausa per extremum ambitum, sinuosa, et dum terram verrebat, circulum quempiam efficiens, unde nomen a Græco ϰύϰλος inditum videtur. Papias : Cyclas, genus vestis, a rotunditate dicta, sursum stricta, deorsum ampla. Gloss. Saxon. Ælfrici : Cyclas, vel oraria, Orlas. Saxonibus Orl est limbus. Gloss. Græc. Lat. : Κυϰλάς, ἡ περὶ τὴν χλανίαν πορφύρα ϰύϰλῳ, limbus. Ibid :
Πέζα, ἡ ϰυϰλάς, limbus.
Isidorus lib. 19. Orig. cap. 24 :
Circumtextum est, quod Græce ϰυϰλάς dicitur de quo Virgilius :
[]
Et circumtextum roseo velamen acantho.
Circumtextum autem dictum, quia est rotundum pallium.
In vocis origine aberrat Guillelmus Britto lib. 9. Philippid. qui a Cycladum insularum incolis primo adinventas ejusmodi vestes putavit :
Stamina Phœnicum, serum, Cycladumque labores.
Cyclas autem proprie feminarum fuit. Britannicus ad Sat. 6. Juven. :
Cyclas vestis est muliebris tenuissima et rotunda.
Hanc pronubis tribuit Sidonius lib. 1. Epist. 5 :
Jam Cyclade pronuba.
Regino ann. 753 :
Sed et Bertradam conjugem ipsius Regis indutam Cycladibus regiis.
Et Monachus Pegaviensis ann. 1096 :
Juditha Comitissa, filia Vratislai Boiemici Regis, coronata, et auro textis induviis regaliter adornata, processit, et coronam auro gemmisque insignitam, et Cycladem auro textam, instar Dalmaticæ, et preciosissimi operis, quam sub mantello ferebat, etiam auro texto induta.
Cosmas Pragensis ann. 1086 :
Et imposuit diadema super caput ipsius, et ejus conjugis Zuatawæ Cyclade regia amictæ.
S. Althelmus de laude virgin. :
Et peplo chlamydis necnon Cycladibus ornat.
Et alibi de S. Anastasia :
Ut nullus membris posset auferre Cyclades.
Vide Lampridium in Alexandro, Vopiscum in Saturnino, Chilienum in Vita S. Brigidæ virg. cap. 1. num. 9. Chronic. Reichespergense ad annum 753. etc.
Cyclas virorum etiam fuit. Anonymus in Revelatione corporis S. Austremonii :
Podera quoque et Cyclades, quarum amiciebantur tegmine, nivium superabant candorem.
Matth. Paris ann. 1236. de civibus Londoniensibus :
Sericis vestimentis ornati, Cycladibus auro textis circundati.
Joannes Monachus Majoris Monasterii lib. 1. Histor. Gaufredi Ducis Norman. describens cerimonias in Militia ejusdem Ducis observatas, tradit post corporis ablutionem,
Gaufredum bysso retorta ad carnem indutum, et Cyclade auro texta supervestitum.
Joan. Sarisber. lib. 8. Policrat. cap. 12 :
Alter solis lineis brumæ horrores excludit, et dum omnia gelu constricta rigent, tenui sudat in Cyclade.
Anonymus vernaculus in Ritibus creationis Militum de Balneo, Cyclade pariter novitios tyrones vestiri solitos refert, ap. Edwardum Byssæum :
Il sera amendé, c'est assavoir avec un couverton d'or appellé Sigleton.
Et infra, avec le Singleton. Sed et vestem militarem facit Chronicon Bertrandi Guesclini MS. :
Voit son frere venir, qui Hanry ot à nom,
Qui devant sa bataille venoit sur un Gascon,
Armez de haubregon, couvert d'un Singlaton,
C'estoit Hanris armés à loy de champion.
Istiusmodi vestimenti non semel etiam meminit MS. :
Si a vestu un hermin pelicon,
Et par deseure un vermeil Ciglaton,
Mantel a riche, qui n'est mie trop lon.
Alio loco :
Vent et engage tes alues et tes fiés,
Emprunte pailles, et Ciglatons plaiés,
L'or et l'argent, les mars, les deniers.
MS. :
Hascons couvert d'un vermoil Syglaton.
Fatendum tamen his locis pro pretioso panni genere, ex quo conficiebantur, cyclades, interdum usurpari : unde Ebrardus Bethuniensis in Græcismo Cycladem, pannum esse dixit :
Est Cyclas pannus, circundat cyclada pontus.
[] Joan. Bromptonus :
Portabant autem diversi generis species pretiosas, aurum et argentum, pallia oloserica, purpuram, Siclades, ostrum, et multiformium vestium ornamenta.
Et Knyghtonus ann. 1392 :
Vestibus cultioribus, aureis et argenteis, velvetis, syndonicis Sicladibus, aliisque pretiosis, etc.
Ubi forte legendum syndonibus. Necrologium Ecclesiæ Parisiensis Idib. Aug. :
Dedit nobis unum Cyclatum pretio 12. libr.
Charta Adelphonsi Imp. Hispaniæ æræ 1191. apud Antonium de Yepez in Chronico Ordinis S. Benedicti tom. 7 :
In ornatum Ecclesiæ trium marcarum pretio, tres frontales, duos de Ciclaton, infulas tres, unam de Ciclaton, aliam de palio, duas dalmaticas palias, unam capam de Ciclaton, duo vestimenta linea cum stolis et manipulis, etc.
Monasticum Anglic. tom. 3. pagina 316 :
Capa Joannis Maunself, de panno aureo, qui vocatur Ciclatoun.
Adde pag. 314. etc. Computum Stephani de la Fontaine Argentarii Regii ann. 1352 :
Pour une piece de Chigaton de Luques achetée, etc.