« »
 
[]« Cyprinum metallum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 687b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CYPRINUM
CYPRINUM Metallum, Cuprum, æs Cyprium : in Cypro enim prima æris inventio fuit, ut ait Plinius, lib. 34. cap. 2. unde ærosam et πολύχαλϰον appellarunt Veteres, ut auctor est Festus. Cyprini clavi, Palladio. Acutum Cyprinum, clavus æreus, apud Innocent. Agrimensorem. Acus Cyprea, in Epistola Valeriani apud Pollionem. Cypria trabs, pro ærea, apud Horatium. Anastasius in Leone III. PP. pag. 139 :
Alias fenestras ex metallo Cyprino reparavit.
Idem pag. 128 :
Necnon et fenestras ipsius Ecclesiæ ex metallo Cypsino decoravit.
Sed ibi legendum Gypsino censet Salmasius : est enim Gypsum specularis lapis, quo [] erant decoratæ fenestræ, δίοπτρος ϰαὶ διαφανής. Vide Cuprum.