« »
 
DEDUCERE 1, DEDUCERE 2, DEDUCERE 3.
[]« 1 deducere » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 035b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEDUCERE1
1. DEDUCERE, Gall. Déduire, Enarrare, exponere. Charta Henrici IV. Regis Angl. ann. 1405. apud Rymer. tom. 8. pag. 425 :
Ad aures quarumdam nobilium personarum, tanquam invidiæ facibus succensi, susurratorie Deduxerunt, quod præfatus Magister Petrus de nobis quemdam annuum censum pro termino vitæ suæ, ad finem quod matrimonium hujusmodi debitum sortiri posset effectum.
Vide Deductio 1.
[]« 2 deducere » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 035b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEDUCERE2
2. DEDUCERE, Peragere. Divisio jurisdict.[] villæ Chableiarum in Chartul. Camp. fol. 258. v° :
Si vero ibi fuerit duellum, duellum Deducitur coram præposito, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Deducere Sacramentum. Capitulare Pippini Regis ann. 793. art. 29. apud Baluz. tom. 1. Capitul. col. 548 :
Et talis sit ipse Advocatus, liber homo, bonæ opinionis laicus aut Clericus, qui sacramentum pro causa Ecclesiæ, quam peregerit, Deducere possit juxta qualitatem substantiæ, sicut lex illorum habet.
Capitula excerpta ex Lege Langobard. apud eumd. Baluz. tom. 2. col. 337. art. 25 :
Singulis Episcopis, Abbatibus, Abbatissis duos concedimus Advocatos habere, unum qui causam procuret, alium qui sacramentum Deducat.
Vide Grimm. Antiquit. Jur. Germ. pag. 893.
[]« 3 deducere » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 035c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEDUCERE3
3. DEDUCERE, f. pro Dedicere, Contradicere, negare, vel Declarare. Charta H. episc. Matiscon. ann. 1234. in Chartul. Cluniac. :
Hugo de Petra Campi ecclesiæ Cluniacensi in capitulo et Petro Barnesse merciam clamavit super morte dicti Johannis Barnesse, patris ejusdem Petri, et Deduxit ac negavit quod ipsum Johannem non inquirebat persequendo, sed fortuitu invenit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Deducere se, Sese gerere, Gall. Se conduire. Barthii Glossar. ex Anonymi Hist. Palæst. cap. 19 :
Sic itaque robuste et prospere Deducebat se Tancredus donec Antiochia esset capta.
Cap. 11 :
Ipsique Christiani nequiter Deducebant se, quia palatia urbis sternebant et ardebant.
P. Carpentier, 1766.
Lit. remiss. ann. 1363. in Reg. 95. Chartoph. reg. ch. 97 :
Potavit ultra mensuram vinum, seque calefecit et movit inordinate, et alias se Deduxit circa mulieres.
Galli eodem sensu dicimus, se démener auprès des femmes.