![[]](img/image.png)
DELATOR, Explorator, speculator, qui rem quam vidit, defert, Espion. Gloss. Lat.
Græc. :
Isidor. lib. 10.
Delator, ϰαταγγελλεύς, ἐνδείϰτης.
![[]](img/image.png)
Delator, dictus, eo quod detegat quod latebat. Matth. Westmonaster. ann. 870 :
Jussit commilitones ad arma convolare, asserens dignum pro fide pariter pugnare et patria, ne desertores militiæ esse, et Delatores populi probarentur.Respexit forte ad illud 2. Machab. cap. 4 :
Simon autem prædictus pecuniarum et patriæ Delator.Ubi Papias Delatorem, accusatorem esse ait. Certe delatorem pro speculatore usurpat Gregorius in Vita S. Basilii Junioris n. 2. de eodem Sancto invento a Magistrianis in quodam Asiæ monte :
Καί Δηλάτορα τούτοις δόξαντα εἶναι, ὡς εἶχον τῶν ἵππων ϰαταπηδήσαντες σύνεσχον αὐτόν.Et num. 3 :
Καλῶς ἂρα λέγουσι περί σου, ὅτι Δηλάτωρ εἶ, ϰαὶ ἦλθες ϰαταστοχάσασθαι τὸ τῶν Ρομαίων στράτευμα.