![[]](img/image.png)
«
Minoratio » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 402a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/MINORATIO
MINORATIO. Glossæ Isonis Magistri :
Dispendia, pericula, Minorationes.
Capitul. Caroli Calvi ann. 844. num. 8 :
Simul
etiam præcipientes injungimus, ut nullus hominum... aliquam Minorationem contra legem
facere audeat.
Præceptum Ludovici Imper. memoratum in Charta ann. 1024. apud
Baluz. in Append. ad Capitul. col. 1546 :
Sed liceat... decimas ab eis suæ
Ecclesiæ debitas absque cujuslibet contradictione aut usurpatione vel Minoratione
recipere.
Diploma Conradi II. Imper. ann. 1027. apud Ill. Fontaninum in
Antiquit. Hortæ pag. 388 :
Præcipientes ergo jubemus, ut nullus Dux, Marchio...
aliquam Minorationem facere repetat.
Idem occurrit in Charta Henrici III.
Imper. ann. 1040. ibid. pag. 393. Vide
Minorantia.
Deminoratio. Charta Ludovici II. Imper. pro Ecclesia Volaterrana apud Ughellum :
Ecclesiæ varias a nonnullis
occupatoribus invasiones atque
Deminorationes sub occasione libellarum, etc.