« »
 
[]« 3 destinare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 084a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DESTINARE3
3. DESTINARE, Testamento legare : Destinamentum, legatum. Forus Jaccæ in Aragonia :
Quod homines de Jacca de bonis, quæ eis Deus dederit, si habeant infantem, sive non, possint ordinare de bonis suis, et hæreditatibus, sicut eis placuerit,... si autem non Destinaverint, remaneant res eorum magis propinquis, etc... si Destinamentum fecerit, etc.
Destinatio, Testamentum, dispositio bonorum. Tabularium Prioratus de Domina in Delphinatu fol. 124 :
Hugo ad obitum veniens, suam fecit Destinationem apud Dominam : videlicet dedit Deo et sanctis Apostolis, etc.