« »
 
DISPENDIUM 1, DISPENDIUM 2.
[]« 1 dispendium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 138c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DISPENDIUM1
1. DISPENDIUM, Idem quod Dispensa, Expensa, sumtus. Præceptum Carlomanni Regis apud Acherium Spicil. tom. 8. pag. 150 :
In usus et Dispendia et utilitatem fratrum suprascriptæ ecclesiæ (Aurel.) vel Monasteriorum ibidem pertinentium... permanendo consistant.
Obertus Cancellarius lib. 2. Annal. Genuens. ad ann. 1164 :
Et facto consilio non placuit, ut de communibus rebus factum foret Dispendium itineris.
Vide Lobinellum in Glossario ad calcem Histor. Britan. Eadem fere notione usi sunt Plautus et Plinius.
[]« 2 dispendium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 138c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DISPENDIUM2
2. DISPENDIUM, compendio contrarium, Diverticulum, circuitus, ambages, Gallice Detour. Chronic. parvum Ferrariense, apud Murator. tom. 8. col. 474 :
Si eundum erat ab Este sito in agro Paduano usque Bononiam, tantum viarum Dispendium fiebat, deflectendo a vico Variano... et accedendo Sermidum, inde Mutinam, demum Bononiam.
Charta Henrici et Conradi Ducum Silesiæ ann. 1339. apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 5. pag. 546 :
Ad dictam civitatem Lubin personaliter nos vel alterum nostrum cum alterius mandato accedere absque mora, absque Dispendio et dilatione promittimus.
Litteræ universales Ligæ inter Imp. Carolum IV. et Edwardum III. Regem Angl. apud eumd. Ludewig. tom. citato pag. 465 :
Quodcumque impedimentum hujus faciemus et procurabimus absque mora et Dispendio, quantum poterimus, amoveri.
Sed et Lucretius ead. notione dixit :
Jam super Herculeas fauces nemorosaque Tempe,
  Æmoniæ deserta petens Dispendia sylvæ.