« »
 
EDITIO 1, EDITIO 2, EDITIO 3.
[]« 1 editio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 230c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EDITIO1
1. EDITIO, Spectaculum. Idatius in Fastis Consul. :
Valentiniano iii. et Eutropio Consulibus quinquennalia Arcadius Aug. propria cum Theodosio Aug. patre suo Editionibus ludisque celebravit.
P. Carpentier, 1766.
Acta SS. Abdon et Sennen tom. 7. Jul. pag. 138. col. 1 :
Alia die venerunt et nuntiaverunt Decio, quia ursi et leones in caveis mortui fuissent ; Decius autem iratus jussit sibi Editionem in amphithea tro parari.
[]« 2 editio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 230c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EDITIO2
2. EDITIO, Declaratio est, qua actor de sumptibus et litis expensis solvendis sese obligat, et qua etiam accusator se simili pœnæ subjicit in causa criminali, cum inscriptionem fecit : quod etiam eveniebat in causa civili. Sic incertus Auctor in notis ad veteres formulas secundum Legem Romanam. Bignon. ad Formul. 29. Consule Pitiscum in Lexico, et vide Sirmondi Formulam 29. Marin. ad Pap. Dipl. num. 79. pag. 265. ubi editio narrationum videtur actio edita.
[]« 3 editio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 230c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EDITIO3
3. EDITIO, Diploma, instrumentum, charta. Dipl. Ludov. VI. pro monast. Tiron. ann. 1121. in Append. tom. 6. Annal. Bened. pag. 636. col. 1 :
Has autem nostrarum perennitatum et regiarum largitionum Editiones nemo infringere quomodolibet audeat in futurum.
Pro Edictiones.