![[]](img/image.png)
ENIM, non semel redundanter usurpat Lucifer
Calaritanus, nulla necessitate vel notione, quemadmodum Græci δέ. Cur me incusas quod Enim sim. Interdum pro autem usurpatur. Regula Magistri cap. 82 :
Hoc enim ne sit in aliquo, frequenter omnes scrutentur a Præpositis.Anastasius Bibl. in Nicolao I. pag. 209 :
Fecit Enim in confessione ipsius sacratissimæ Basilicæ jugulum de auro, etc.Eckeardus de Casibus S. Galli cap. 3 :
Scio, inquit ille, et optime scio, nam Enim semper facit, quod semper fecit, etc.