« »
 
[]« Epicrocus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 273c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EPICROCUS
EPICROCUS. S. Columbanus Ep. 3 :
Idcirco quamvis trisulcus arcuato vulnere scorpius insurgat, in his, de quibus scriptum est extendere linguam suam, sicut arcum mendacii, qui nova quæque, licet Epicroca, judicant, etc.
Ubi leg. Videtur Epichrona ex ἐπίχρονος, vel ἐπιχρόνιος, vetustus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Haud scio an non aliunde quærenda sit vocis Epicroca notio, quam a Glossatoribus. Papias habet : Epicroca, Perlucida. Janus in Supplemento Antiquarii : Epicrocum, τελαυγές, Lucidum. Quod hauserunt ab aliis, quibus Epicrocum genus est amiculi croco tinctum, tenue et perlucidum, ut habet Festus. Nævius apud Varronem de Lingua Lat. : Amictus erat Epicroco. Glossar. Lat. Græc. : Epicrocum, ἐσθῆτος εἶδος, ἤ σχοινίον ἁρμένου ϰατώτερον. Ex his omnibus emendandum Glossar. MS. Bituric. ubi perperam, Epipigra, Perlucida, pro Epicroca.